Series VI Band 4 · No. 83.
De methodo synthetica aut analytica
[Sommer bis Herbst 1679 (?)]
[Sommer bis Herbst 1679 (?)]
Duae sunt Methodi Synthetica seu per artem combinatoriam, et analytica. Utraque ostendere potest inventionis originem; neque ergo hoc est privilegium analyseos. Discrimen in eo est quod combinatoria orsa a simplicioribus, totam Aliquam scientiam, vel saltem theorematum et problematum seriem exhibet, et inter ea etiam id quod quaeritur. Analysis vero problema propositum reducit ad simpliciora; et fit vel per saltum, ut in Algebra, vel per problemata intermedia, in Topica vel reductiva. Idem discrimen et in combinatoria, ordimur enim vel a primis vel a propinquis.