Series VI Band 3 · No. 39.
Aufzeichnungen zur Metaphysik.
Mirum non est numerum omnium numerorum, omnes possibilitates, omnes relationes seu reflexiones non distincte intelligi, sunt enim imaginariae nec quicquam respondens habent a parte rei. Ut si relatio sit inter a et b, eaque relatio vocetur c, et consideretur relatio nova inter a et c, eaque vocetur d. Et ita porro in infinitum, non videtur dicendum omnes istas relationes esse veras quasdam realesque ideas. Forte ea tantum mera intelligibilia sunt, quae produci possunt, id est quae producta sunt aut producentur. Dubium nullum est quin Deus intelligat quomodo nos res percipiamus. Quemadmodum si quis perfectam urbis notitiam dare velit is pluribus modis eam repraesentabit. Et haec Dei intellectio quatenus nostrum intelligendi modum intelligit, simillima est nostrae intellectioni, imo nostra ex ipsa resultat unde nos possumus dicere Deum habere intellectum nostro quodammodo similem, prorsus enim Deus res intelligit ut nos; sed eo discrimine quod simul etiam aliis modis infinitis eas intelligat, nos uno tantum. Si fingi posset mentem esse sine corpore, homo eodem modo omnia ageret, ac si mentem non haberet; et homines et locuturi eadem essent, et scripturi, nescientes quae facerent. Quemadmodum cum ludunt. Sed haec fictio ut corpus sit sine mente est impossibilis. Substantia seu Ens completum mihi est illud quod solum involvit omnia, seu ad cuius perfectam intelligentiam nullius alterius opus est intellectione. Talis non est figura, nam ut intelligamus unde orta sit eiusmodi figura recurrendum ad motus. Unumquodque Ens completum non nisi uno modo produci potest: Figurae quod diversis produci possunt modis, satis hoc indicio est non esse Entia completa. Ex principio illo, quod effectus integer debet aequipollere causae plenae demonstratur omnia esse plena. Hinc patet dari infinitum actu, quia conservatur impetus ope materiae circumfusae quae continuat motum corpore cessante, atque ita corpus secum aufert, hoc non fiet exacte, nisi materia secunda sine fine subdivisa fit. Imo forte nec aliter fieri posset motus (posito omnia corpora se tangere).