Series VI Band 3 · No. 1.
Specimen hypotheseos demonstrativae
Specimen Hypotheseos demonstrativae. Hypothesis est causa Phaenomenorum possibilis. Et cum causa sit id quo posito aliud (Effectus scilicet) existit, Hypothesis erit id quo posito phaenomena consequentur. Phaenomena autem sunt quae sensu certa sunt. Sed si eam causam existere non tantum ex concordantia cum phaenomenis, sed et aliunde constet, sive ratione sive Experientia Hypothesis erit demonstrativa seu certa. Ut quando unum phaenomenon primarium ad aliorum phaenomenorum secundariorum causas reddendas assumitur. Cum ergo mihi videar ex solo motu Luminis circa Globum terrae, quod est phaenomenon aliquod primarium et universale, rationem reddere posse effectuum naturalium potissimorum particularium in globo nostro, eam Hypothesin Demonstrativam appellari posse credo. Quia enim unius rei non nisi una causa sufficiens eodem tempore esse potest, ideo si quid causa phaenomeni esset, modo existeret, et existere aliunde constat, causa phaenomeni vera solaque erit.