LatinViro doctrina et meritis insigni Dⁿo B. de Volder
Godefridus Guilielmus Leibnitius S. P. D.
Non Am Kopf der Seite von Leibniz' Hand: Alles was in (: ... :) eingeschloßen, stehet in dem Briefe nicht so ich Hr Voldern zugeschickt possunt mihi tuae literae esse parum gratae nam semper aut docent aliquid aut certe
ad expendendum vel exponendum occasionem praebent. Ais multa Te in meis novissimis
animadvertisse inopinata. Sed fortasse deprehendes eadem jam in prioribus satis fuisse insinuata,
tantumque praejudicia obstitisse, quo minus dudum eodem venires, ne amplius quaereres
substantiam, et virium fontem ubi non est. Itaque coactus sum quaedam inculcare expressius et
respondere si non quaesito, saltem quaerendo. Quaesivisse Te ais, unde nam fluerent substantiae
*corporeae vires, me vero videri corpora plane tollere, et in visis tantum ponere, et pro
rebus substituere solas vires, et ne vires quidem corporeas, sed perceptionem et appetitum.* Ego
vero non tollo corpus, sed ad id quod est revoco; massam enim corpoream quae aliquid praeter
substantias simplices habere creditur[,] non substantiam esse ostendo, sed phaenomenon resultans
ex substantiis simplicibus quae solae unitatem et absolutam realitatem habent. Vires
derivativas ad phaenomena relego. Sed vires primitivas manifestum esse censeo nil aliud esse
posse quam tendentias internas substantiarum simplicium, quibus certa suae naturae lege de
perceptione in perceptionem transeunt, atque inter se simul conspirant, eadem universi phaenomena
diverso habitu referentes, quod necesse est oriri a communi causa. Has substantias
simplices ubique existere necesse est easque (quantum ad se invicem) ay̆tárkeiw; cum alterius
in alteram influxus intelligi nequeat, ultra vero aliquid in rebus et frustra ponitur et nullo
astruitur argumento. Cum enim omnia ex phaenomenis deduci debeant, quo quaeso indicio
probes aliquid reale in ipsis ultra ipsa aut aliquid substantiale praeter substantias quibus
apparentiae in ipsis ex se nascuntur conformes aeternis regulis metaphysicae matheseosque?
His qui adjiciet aliquid, nihil aget, et frustra laborabit in reddendis rationibus, et inextricabilibus
difficultatibus objicietur. Itaque non prorsus male Academici arguebant (etsi vel non recte
accepti, vel male usi sint bonis argumentis) contra ea quae extra nos id est extra animas aut
substantias simplices finguntur. Ego vero nihil aliud ubique et per omnia pono quam quod in
nostra anima in multis casibus admittimus omnes, nempe mutationes internas spontaneas, atque
ita uno mentis ictu totam rerum summam exhaurio. Qualia autem corpora pono, tales et vires
corporeas, nempe ĕn toĩw fainoménoiw, si quid scilicet substantiis simplicibus aut earum
modificationibus superaddere intelligantur[,] quemadmodum iridem non male rem esse dicimus,
etsi substantia non sit, id est esse phaenomenon (: reale (: reale ... fallit :): Diese Passage hat Leibniz in eckige Klammern gesetzt, um sie von der Abfertigung auszuschließen. seu bene fundatum quod
expectationem ratione procedentis non fallit :) neque vero visus tantum sed et tactus sua
phaenomena habet; (: et (: et ... est. :): Diese Passage hat Leibniz in eckige Klammern gesetzt, um sie von der Abfertigung auszuschließen. tales sunt corporeae massae tanquam entia aggregationis quarum
unitas a percipiente est. :)
In Massa Extensionis vel potius extensorum, sive ut malim, in multitudine rerum
existere ajo non unitatem, sed unitates innumerabiles.
Universum Corporeum compositum esse ex una substantia infinitis diversis modis affecta
non dixerim, etsi materiam in se spectatam (seu quoad passiva) ubique esse sibi similem dici
possit. (: Dici (: Dici ... passivi. :): Diese Passage hat Leibniz in eckige Klammern gesetzt, um sie von der Abfertigung auszuschließen. enim potest hactenus Realem esse Materiam quatenus in substantiis simplicibus
ratio est ejus quod in phaenomenis observatur passivi. :) Non in toto aggregativo sed in singulis
unitis vera substantia est, prorsus ut in oceano non una est substantia vel res, sed quaevis gutta
alias res continet, licet omnes guttae ex massa simili factae ponerentur. Interim et aqua
antequam in guttas, et eboris massa quam allegas antequam in statuas formatur actu divisa est:
idemque est in massa quavis, etsi in extensione Mathematica, qua possibilia intelliguntur, nulla
sit divisio actualis nec partes nisi quas cogitando facimus, nec prima Elementa; non magis
quam inter numeros fractos minimus datur velut Elementum caeterorum. (: Hinc (: Hinc ... assignandi. :): Diese Passage hat Leibniz in eckige Klammern gesetzt, um sie von der Abfertigung auszuschließen. Numerus,
Hora, Linea, Motus seu gradus velocitatis, et alia hujusmodi quanta idealia seu entia Mathematica
revera non sunt aggregata ex partibus, cum plane indefinitum sit quo in illis modo quis
partes assignari velit; quod vel ideo sic intelligi necesse est, cum nihil aliud significent quam
illam ipsam meram possibilitatem partes quomodocunque assignandi. :)
Si nullae essent divisiones materiae in natura, nullae essent diversae res, imo nihil esset
nisi mera rerum possibilitas: actualis vero divisio in massis facit res apparentes distinctas, et
supponit substantias simplices. Sed valde erraret qui crederet (ut vulgo multos facere puto)
materiam quandam sive massam ubique uniformem et quiescentem fuisse aliquando aut esse
potuisse, atque hujus divisione res ortas aut quiete reddita in eam recidere posse. Qui crassa ista
imagine occupatam habent mentem, cum alia parum considerant, tum illud nullum ita oriturum
fundamentum distinctionis in rebus corporeis, quod jam olim Sturmio demonstravi, cum semper
in motu qualem sic fingeret aliquis, aequivalentia substituantur. Ut mirum sit opinionem
invalescere potuisse qua omnia phaenomena evertuntur. Multo minus autem ex tali massa
orientur animae seu percipientia, quae non in nobis tantum, sed ubique in rebus esse, facile
sapienti persuadebit naturae in varietate aequabilitas. Qui vero talem sibi materiam quam dixi,
talem ex materia rerum originem fingunt, umbras pro rebus captant, extensionem, rem per se
idealem et in relatione instar numeri, temporisque consistentem, pro substantia accipiunt, et ex
ideis tanquam ex numeris pythagoricis res formant. Et licet impenetrabilitas extensioni addatur,
non ideo tamen quicquam completum conficitur, unde ratio motus, et inprimis ratio legum
motus, imo ipsius dissimilitudinis utique apparentis reddi possit.
Diffusionem quam in extensione concipio et quae Tibi suspicionem nescio cujus paradoxi
latentis injecisse videtur, nihil aliud esse volo quam continuationem qua pars est similis
toti, ut albedinem concipimus in lacte diffusam, et eandem ubique directionem in recta, et in
circuli peripheria aequalem curvitatem. Neque vero unitates meae seu substantiae simplices
diffunduntur (ut vulgo fluxum puncti concipimus), aut totum homogeneum constituunt, homogeneitas
enim materiae non nisi abstractione mentis habetur, dum passiva tantum atque adeo
incompleta considerantur.
Putabam rationem cur vires derivativae et actiones aliquid activum supponant,
dudum a me fuisse allatam, certe adduxi publice in responsione ad Sturmium. Eam nunc
Tibi probari gaudeo.
Singularia involvunt infinitum, in universalibus formandis certae tantum circumstantiae
animo abstrahuntur, aliis innumerabilibus dissimulatis. Itaque in singulari tantum notio
completa est, adeoque ea et mutationes involvit.
Corpus sphaericum omnibus numeris absolutum in natura nuspiam est, animo formatur
dissimulatis aberrationibus. Idemque est de alia figura quavis, quam finita mens capere potest,
ut ea figura nuspiam accurate extare possit.
Singularium Essentialis ordinatio seu relatio ad tempus et locum intelligenda est
de relatione ad contenta in tempore et loco, tam vicino quam remoto, quae a quovis singulari
exprimi necesse est, ita ut in eo legi posset universum, si lector sit infinitae perspicaciae.
Quaeris demum cur in me aut in alia substantia vera produca[n]tur hae apparentiae?
Dico: ex praecedentibus apparentiis produci sequentes secundum leges aeternae veritatis Metaphysicas
et mathematicas. Sed cur omnino aliquae sint tales apparentiae, eadem est ratio quae
existentiae universi. Facile enim vides simplices substantias nihil aliud esse posse quam fontes
seu principia (: simul (: simul et subjecta :): Diese Passage hat Leibniz in eckige Klammern gesetzt, um sie von der Abfertigung auszuschließen. et subjecta :) totidem perceptionis serierum sese ordine evolventium
eandemque phaenomenorum [universitatem] maxima ordinatissimaque varietate expriment[i]um,
quibus suam perfectionem quantum fas fuit suprema substantia in substantias
multas ab ipsa pendentes diffudit, quas singulas tanquam concentrationes universi et (: alias (: alias prae aliis :): Diese Passage hat Leibniz in eckige Klammern gesetzt, um sie von der Abfertigung auszuschließen.
prae aliis :) tanquam divinitatis imitamenta concipere oportet. Neque alias rerum rationes puto
intelligi, et (summatim) vel optari posse: Et vel nullo vel hoc modo res existere debuisse.