Series II Band 4 · No. 95.
BURCHARD DE VOLDER AN LEIBNIZ
Leiden, 14. November 1704. [75.98.]
Illustri Viro Godefrido Guilelmo Leibnitio S. P. B. De Volder.
Quod tardius ad tuas respondeo, factum est duplici de causa. Altera, ut litterarum mearum
infrequentia tibi minus molestiae crearem. Altera, quia verebar, ne rei non satis intellectae
respondens, inciderem forte in ea, quae putares, ăprosdiónysa. Quod eo mihi cavendum fuit
magis, quia in ultimis tuis animadverti multa nova plane et inopinata. Quaerebam enim ego,
undenam fluerent substantiae corporeae vires. Tu vero videris mihi jam corpora plane tollere,
utpote quae in visis tantum ponis, et substituere pro rebus solas vires, nec vires quidem
corporeas, sed perceptionem et appetitum, quae certe eas tenebras offuderunt menti meae,
ut ne nunc quidem, postquam tuas saepius legi, relegique, asseverare ausim, me satis ea, quae
dicis, intelligere. Quae utut se habeant, ne forte silentium meum aliter, quam vellem accipias,
tentabo responsionem quandam ad ea, quae dicis, aut certe, quae te dicere conjicio, et gaudebo,
si scopum feriam; sin minus, propter rei, in qua versor, novitatem, obscuritatemque, veniam pro
tua aequitate non despero.
Fateor, et jam in prioribus fassus sum, in corpore mathematico non inveniri unitates indivisibiles; sed addam simul, me haerere tamen, an non in infinita extensionis massa unitas haec reperiatur; si quidem partes, quas in hac massa concipimus diversas, realiter distingui non videntur, quoniam nulla pars aut poni aut concipi potest, nisi positis, conceptisque omnibus.
Qui omnium corporalium unam esse substantiam ajunt; imo qui ipsa corpora solis modis extensionis inter se distingui volunt, nonne fatentur hoc universum corporeum compositum esse ex una substantia infinitis diversis modis affecta? Verum hoc parum refert.
Extensionis notio in genere sumta, et abstracta a modis, quibus afficitur, et ita sic se spectata partes exhibet possibiles, et indefinitas. Verum illa eadem notio rebus existentibus applicata, hoc est, suis modis affecta habet certas divisiones secundum motuum varietates revera factas. Quod tamen inter priorem illam extensionem, et hanc posteriorem jam actu divisam nullam majorem diversitatem facit, quam quae est inter massam eboris in genere spectati, et inter eandem massam in varias statuas efformatam.
Extensio, ais, est abstractum extensi, nec magis est substantia, quam numerus vel multitudo
*substantia censeri potest, et exprimit nihil aliud, quam quandam non successivam (ut
duratio), sed simultaneam diffusionem vel repetitionem cujusdam naturae, seu, quod eodem
redit, multitudinem rerum ejusdem naturae, simul cum aliquo inter se ordine existentium;
naturae, inquam, quae nempe extendi seu diffundi dicitur.* Quibus in verbis vox illa diffusionis
mihi obscuritatem parit. Facile enim capio, quo pacto res eadem et indivisibilis, ut in numero
fit, possit repeti; non capio, qui possit diffundi, sive, hoc namque mihi unum idemque videtur,
qui possit extendi, hoc est, qui possit diversis partibus existere simul. Deinde, si illae rerum
naturae, quas repeti vis, non sint singulae in se extensae, non percipio, qui ex earum repetitione
extensio oriatur. Puncta, si vel infinities repetantur, nullam facient lineam, nec linea vel
infinities repetita superficiem, nec superficies denique faciet corpus, sed, ut fiat extensio,
singulae partes extensionem ut habeant necessum est. Hae igitur unitates tuae indivisibiles vel
infinities repetitae, nunquam diffundentur, et extensionem facient, nisi singulae quid extensi in
se habeant. Nosti vulgo dici, ea quae in Ubi, ut loquuntur, sunt, se invicem penetrare, secus ac
ea, quae sunt in loco; adeoque in acus cuspide innumerabiles posse esse animulas, nullam inter
se extensionem facientes. Quod dictum, licet probare nolim, supponit tamen ex re non extensa
nullam extensionem posse produci.
Saepius a te dictum memini, nisi aliquid in nobis esset activum, non posse in nobis esse vires derivativas et actiones, sed nullam unquam, quod sciam, hujus dicti rationem attulisti, nisi nunc demum; quam probo.
Ut ostendas, quid differant ab universalibus singularia, ais, ad certas temporis, locique partes essentialem ordinationem esse singularium, a quibus universalia animo abstrahuntur. Procul dubio. Sed quid illa ordinatio efficit, ut ex illis mutatio sequatur, quae ex universalibus sequi non potest? Qualiscunque sit illa ordinatio, res tamen in se nihil habet praeter naturam suam, nec quidquam ex ea sequitur, nisi quod in natura illa continetur. Idem est corpus sphaericum, quocunque sit tempore, et loco, nec quidquam ex eo sequetur, nisi quod in natura sphaerae continetur.
Verum ne longior sim, certum est, agnoscendum esse internum ipsis rebus mutationum principium, aut confugiendum esse ad Deum. Verum hoc non impedit, quo minus internum hoc principium non intelligam, ut nec modum, quo operatur. Quae intelligendi interni principii difficultas, fecit ut ad Deum confugerint plurimi, nec ea, opinor, ut oportet solvi potest, nisi hoc principio, ejusque operandi modo optime perspecto.
Si quaeras, quid mihi demonstrandum existimaverim, hoc scilicet primo, ut mihi daretur notio substantiae corporeae; dein ut ex ea vires activae deducerentur. Exemplo, ut declarem, ponamus me quaerere, quaenam sit figura, quae habeat angulos aequales duobus rectis, ille equidem mihi satisfaceret, qui primo mihi daret notionem trianguli, sive figurae tribus lineis rectis comprehensae, dein ex ea hanc proprietatem sequi demonstraret, non vero ille, qui diceret esse figuram, quae principium hoc aequalitatis in se contineret. Non quaeram itaque, cur in substantiis simplicibus sit perceptio, et appetitus, sed quaeram, non cur ex iis oriatur, hoc enim mihi videris negare, sed cur ex iis appareat massa extensa innumeris mutationibus obnoxia; et qua ratione hoc visum perceptio et appetitus producant. Quae quamdiu ignoro, tamdiu confitebor me internum actionum principium nec imaginari, nec intelligere. Utinam liceret exemplum aliquod perspicere virium primitivarum, et ex eo percepto agnoscere innumerabiles inde mutationes successive sequi, manente nihilominus eadem primitivarum virium natura. Haec si intelligerem, jam me percipere existimarem internum aliquod principium. Nunc nihil mihi videor percipere, praeter hoc unum, esse causam quandam mutationum; quid vero illa causa sit, et quo pacto suas mutationes producat, eorum omnium sum quam ignarissimus. Vale.
Lugd. Batav. a. d. XIV Novembr. 1704.