Series II Band 4 · No. 9.
JOHANN CHRISTIAN SCHULENBURG AN LEIBNIZ
Wildeshausen, 26. August 1701. [1.]
Vir Illustris Maecenas Optime
Vix vester esse cepi, cum ecce me jam alio, Quackenbrüggam nempe, Deus vocet; Non
tamen penitus ob Alternationis jura Vester esse desii, adeoque nec Tuus esse desinam, si qua
saltem inserviendi Tibi mihi suppeditaretur occasio. Antiquitatum Wildeshusanarum neque in
cippis neque in fenestris neque in chartis vel volam vel vestigium hactenus reperire potui,
rogatus id etiam olim a Dn. Lunebergio Mushardo Athenaei, quod Bremae est, Regii
Carolini Conrectore, in eruendis historiis ac Antiquitatibus ruminandis, credas, diligente.
Solum Alexandri Patroni, ac Walberti, quantum lego, comitis picturam rudem valde, vetustam
ac prorsus attritam in parietibus chori inferioris deprehendere adhuc datur. Faxit Deus ut
futurum Munus Ecclesiasticum plus mihi succisivi temporis, quam praesens, quod ipsum
praegnans inter alias mutandi hanc stationem causa fuit, largiri queat, quo vel tantilla mea opera
et Deo et proximo inservire, atque Tibi quoque, Vir Illustris quaedam praestare possim officia.
Sic vale Maecenas ac divinis Excubiis transcriptus age prosperrime favens constanter
Nominis Tui Celeberrimi Admiratori perpetuo Schulenburgio
Wildeshus. den 26. Aug. 1.
Ante Ferias Michaelis hinc non discedam si Deus voluerit ac vixerimus. Vale iterum ac me ama!