LEIBNIZ AN BURCHARD DE VOLDER
Hannover, 6. Juli 1701. [2.11.]
Facsimile: PDF at uni-muenster.de
Viro doctrina et meritis insigni Dⁿo B. de Volder Godefridus Guilielmus Leibnitius S. P. D.
Ad meditationes
Venio ad modos quos ab aliis praedicatis id est attributis et proprietatibus tecum distinguo. Et tamen si constituamus eos in sola indigentia conceptus alieni, etiam proprietates erunt modi. Est autem modis et proprietatibus commune, quod insunt. Sed eadem definitio etiam iis competet, quae non insunt ut effectibus, qui causis indigent ut concipiantur, quemadmodum jam dixi: et hoc modo omnes effectus forent modificationes causae, et posset idem simul esse modus plurium rerum, cum possit idem esse effectus plurium causarum concurrentium. Quis neget etiam aliquam substantiam alterius interventu modificari? ut cum corpus reflectitur, ob obstaculum oblatum. Utriusque igitur corporis conceptus ad reflexionem unius distincte concipiendam erit necessarius et tamen reflexio potest esse modus, non nisi unius[,] cum fieri queat ut alterum pergat, non reflectatur. Aliud ergo requiritur ad modificationem quam indigentia conceptus alieni, et inesse (quod proprietatibus et modis commune est), plus est quam conceptu alterius indigere. Mea certe opinione nihil est in universitate creaturarum, quod ad perfectum suum conceptum non indigeat alterius cujuscunque rei in rerum universitate conceptu, cum unaquaeque res influat in aliam quamcunque ita ut si ipsa sublata aut diversa esse fingeretur, omnia in mundo ab iis quae nunc sunt diversa sint futura. Caeterum fateor si A et B duae sint substantiae quales definis, id est simplicissimae[,] non posse eas habere praedicatum commune, non tamen satis necessario hinc sequitur non posse dari aliquod tertium C, quod indigeat utraque ad suum conceptum. Quemadmodum enim videmus relationes resultare ex pluribus absolutis, ita et qualitates actionesque ex pluribus substantiis. Et quemadmodum relatio non componitur ex tot relationibus, quot sunt correlata; ita nec caeteri modi a pluribus rebus pendentes in plures modos resolventur. Itaque non sequitur modum qui pluribus indiget, non unum esse, sed ex pluribus compositum. Praeterea non apparet quomodo sit possibile oriri modos in Tua notione. Nam substantia qualem definis seu quae non nisi simplicis repraesentaminis sive unius attributi est, non nisi unum habebit modum, neque enim apparet origo diversitatis, quia ex uno non nisi unum; unde modus erit invariabilis contra hypothesin. Sed etiam vel ideo res habebit modum nullum, cum ne hoc quidem appareat, quomodo diversus fiat modus ab attributo. Ita certe si, ut vulgo fit, corpus dicatur nihil aliud continere quam extensionem, extensio autem concipiatur velut attributum quoddam simplex et primitivum, nulla ratione explicari potest quomodo ulla in corporibus variatio oriatur, aut quomodo plura corpora existant. Quin alibi demonstravi (in responsione mea ad Dn. Sturmium Actis Lips. inserta), nisi materia esset heterogenea (quod fit per entelechias), nullam oriri posse varietatem phaenomenorum, et fore ut semper aequivalentia substituerentur. Caeterum non distinguo hic inter generalem notionem substantiae, et notionem substantiae determinatae, omnis enim substantia determinata est, etsi diversae diversis modis determinentur. Quod meam notionem substantiae attinet, malim eam nasci ex mutua consideratione nostra (uti certe initia non male se dare video) quam a me uno produci, ac velut obtrudi.
Ad Epistolam Tuam novissima priorem, ut melius omnia mihi repraesentarem, recurrens, nonnulla adhuc annotanda animadverti. Conceptus a quo nihil repraesentaminis possit tolli, exempla dare difficile erit. Latent primitivae notiones in derivatis, sed aegre distinguuntur. Dubito an corpus absque motu concipi possit, fateor motum non concipi posse absque corpore. In conceptu autem motus non tantum corpus et mutatio involvitur, sed etiam ratio et determinatio mutationis, quae in corpore, si in passivis tantum, hoc est in sola extensione vel extensione et impenetrabilitate, naturam ejus colloces, reperiri non potest. In extensione plura uno concipio, nempe et continuitatem (quae ipsi communis est cum tempore et motu) et coexistentiam. Itaque non est necesse Extensionem aut totam concipi aut nihil ejus. Patet autem, ut extensio sit, esse debere rem quae continue repetatur, seu res plures quarum continua sit coexistentia. Quaeris, Vir Eximie, quid in re cui tribuitur extensio, praeter extensionem concipiatur. Respondeo, res addere extensioni actionem et passionem. Ergo (inquis) extensio erit modus extensi. Respondeo rursus, extensionem meo sensu non ideo fore modum substantiarum ex quibus resultat, quia ipsa est invariabilis rerumque numericam determinationem designat quae sub quacunque mutatione eadem manet, et tute mecum agnoscis, modos variabiles esse debere. Interim fateor, non tantum extensionem, sed etiam actionem et passionem se solis non concipi; et sane neque necessarium neque facile est devenire ad notiones summae simplicitatis, ut jam notavi. Itaque si non nisi talem ad substantiam concipiendam requiramus; vereor ne omnes substantias creatas e medio tollamus, quod erit non solvere nodum, sed secare.
Quoniam occasione Bredenburgii necessitatem obiter attigeram, et quae de ipsa jactatur difficultatem ex notionibus perturbatis oriri dixeram, ais curiositatem Tuam excitatam esse pauculis illis verbis meis, et gratum Tibi fore, si mentem explicem paulo distinctius; quoniam causa omnis necessario effectum suum producere videatur. Ego concedo quidem, nihil unquam fieri sine ratione, id est quin ratio sit cur sic potius quam aliter fiat: interim rationes plerumque sunt inclinantes potius quam necessitantes. Ut adeo salva maneat rerum contingentia.
Ex literis Leida scriptis intelligo Tibi propositum esse descriptionem edere Automati Astronomici Hugeniani. Ea re et rempublicam et viri summi memoriam Tibi obstringes, et tanto quidem magis quanto plenior erit descriptio. Velim nosse in quo Hugenianum differat a Romeriano sive in structura sive in effectu. Nam nisi plus aliquid praestare deberet, utique vir egregius rem sumtuosam ab alio praeoccupatam non fuisset aggressus. Quae alia aut Tua aut illius editioni pares, aut omnino in studiis interioribus (in quibus tantum potes) moliare, eorum notitiam nobis ut ne invideas peto. Scribitur et Dn. Hartsoekerum in terendis sine patinarum officio vitris objectivis ex ingenti sphaera non sine successu insigni pergere. Haec et similia incrementa scientiae a Te discere posse, caeteris beneficiis annumerabo. Vale. Dabam Hanoverae 6 Julii 1701.