Series II Band 4 · No. 57.

LEIBNIZ AN BURCHARD DE VOLDER

Braunschweig, 21. Januar 1704. [55.71.]

Latin

Viro doctrina et meritis insigni Dⁿo B. de Volder Godefridus Guilielmus Leibnitius multos annos faustos ac felices reprecatur

Videndum an de Monadibus aliquid inter nos constitui possit. Unum revera interpretaris, quod non potest dividi in plura, fateor tales esse Unitates meas. Sed quaeri inquis an tales sint unitates in corporibus, hocque ut probem a me entelechias advocari. Imo ego contra ut Entelechias probem, Unitates advoco, quanquam illud quoque verum sit, si aliunde demonstrarentur Entelechiae, etiam Unitates veras et reales habitum iri.

Caeterum esse has ex eo probare institueram, quod alias in corporibus nihil esset. Consequentiam ita ostendebam primo quae in plura dividi possunt ex pluribus constantia seu aggregata sunt. Jam secundo quaecunque ex pluribus aggregata sunt, ea non sunt unum nisi mente, nec habent realitatem aliam quam mutuatam seu rerum ex quibus aggregantur. Ergo tertio quae in partes dividi possunt nullam habent realitatem, nisi sint in iis quae in partes dividi non possunt. Imo nullam habent aliam realitatem quam eam quae est Unitatum quae insunt. Nec video in quo haerere possis, praesertim cum concedas non ideo plura unum reale constituere, quod sibi immediata sunt, aut quod ad se invicem impelluntur. Unde ergo unitatem eorum duces, aut quam realitatem toti dabis, praeter ea ex quibus constat? Itaque sic sentio corpora quae vulgo pro substantiis habentur, non nisi phaenomena esse realia, nec magis substantias esse quam parhelia vel irides nec tactu magis quam visu aliud evinci: Monada solam esse substantiam, corpus substantias non substantiam: neque aliter difficultatibus de compositione continui, et quae sunt hujusmodi exiri posse.

Ita loqueris ac si non intelligeres, quid mihi velim, cum dico[,] quod vires derivativae sint merae modificationes, activum vero non possit esse modificatio passivi. An ergo non intelligis, quid modificatio, quid activum[,] quid passivum? Interim Tibi ipsi nescio quid obscuritatis in argumento figurans, ita cursorie libasti quae dixeram, ut etiam attribuas mihi, quae non dixi, aut potius quorum oppositum dixi. Vis enim a me negari vires derivativas esse activas cum ais: non ergo video cur hae (derivativae) non sint activae. Ego vero adeo non nego esse activas, ut potius ex eo quia activae sunt, et tamen modificationes sunt, colligam esse aliqua activa primitiva quarum sunt modificationes.

Motum, seu quod resultat ex mole et celeritate, esse ais vires derivativas. Ego vero motum non habeo pro vi derivativa, sed motum (nempe mutationem) ex ea sequi puto. Vis autem derivativa est ipse status praesens dum tendit ad sequentem, seu sequentem prae-involvit, uti omne praesens gravidum est futuro. Sed ipsum persistens, quatenus involvit casus omnes[,] primitivam vim habet ut vis primitiva sit velut lex seriei, vis derivativa velut determinatio quae terminum aliquem in serie designat.

Non memini qui dixerit ante B. de S. in toto universo unam esse substantiam, itaque ignosces quod hujus in mentem venit, praesertim cum serviat ad illustrandum.

Si corpora non sunt substantiae quatenus sunt haec vel illa corpora, non sunt substantiae singulares. Ut si dicas Petrum, non nisi quatenus homo est, substantiam esse, seu species esse substantias non individua. Caeterum nec universitas corporum substantia erit singularis hoc modo. Quid aliud est enim quam corporum singularium aggregatum; nisi advoces aliquid aliud, quod perstet, quod et coactus est facere ille quem dixi. Atque id demum substantia erit, quia et Monas. Verum quod ille utcunque dedit toti universo, ejus poterat analogum in partibus agnoscere ubique. Substantiae non tota sunt quae contineant partes formaliter, sed res totales quae partiales continent eminenter.

Si nihil sua natura activum est, nihil omnino activum erit, quae enim tandem ratio actionis si non in natura rei? Limitationem tamen adjicis, ut res sua natura activa esse possit, si actio semper se habeat eodem modo. Sed cum omnis actio mutationem contineat, ergo habemus quae negare videbaris, tendentiam ad mutationem internam, et temporale sequens ex rei natura.

Negas scilicet ex natura rei sequi, quod ei pro tempore competit. Idque ex natura trianguli probas, sed non distinguis inter naturas universales et singulares. Ex universalibus aeterna, ex singularibus et temporalia consequuntur, nisi putas temporalia causam non habere.

Nec video, inquis, qui ex natura rei in se spectata ulla successio sequi queat. Non potest utique, si naturam sumamus non singularem. Nisi, inquis, ipsa res successiva sit. Sed omnes res singulares sunt successivae seu successioni obnoxiae, itaque incides in sententiam meam. Nec mihi aliud in eis est permanens quam lex ipsa quae involvit continuatam successionem, in singulis consentiens ei quae est in toto universo.

Caeterum ipse agnoscis (in quasi substantiis ut ego loquor) ex natura corporis moti sequi, ut dato tempore si nil impediat, datum attingat punctum, agnoscis ergo ex natura rerum singularium sequi temporalia. Quid vero opponas non video.

In serie (qualis numerorum) nihil ais successivi concipi. Quid tum? Ego non dico seriem esse successionem, sed successionem esse seriem, et habere hoc aliis seriebus commune, ut lex seriei ostendat, quorsum in ea progrediendo debeat perveniri seu ut posito initio et lege progressus termini ordine prodeant, sive sit ordo aut prioritas naturae tantum, sive temporis quoque.

Non admitto quod ais, omnes terminos in serie contineri unico et invariato modo. Hoc tantum aliquo modo locum habet in serie uniformi, at sunt series in quibus maxima, minima, flexus contrarii etc.

Cum ais Deum in principio rerum materiae indidisse tantum virium derivativarum, in materia jam tacite involvis vires primitivas, quia quid materia sit nisi per monades intelligi non potest, cum semper sit aggregatum aut potius resultans ex pluribus phaenomenorum, donec ad simplicia deveniatur.

Substantias (inquis) ejusdem naturae in se agere nil vetat. Sed scis philosophos negasse potius actionem inter similia. Et quid vetat in se agere substantias diversae naturae? Id ubi explicueris, videbis vetari in se invicem influere substantias finitas omnes. Ut taceam omnes substantias esse diversae naturae; nec duo solo numero differentia in natura dari, et quae similes creduntur tales esse fictione mentis non agnoscentis diversitatem aut dissimulantis, aut ab ea se abstrahentis. Unus est casus substantiae agentis immediate in substantiam, substantiae scilicet infinitae in substantias finitas, quae actio consistit in producendo eas continue seu constituendo, nam necesse est causam esse, cur existant ipsae finitae, et inter se conspirent, quod a substantia infinita oriri oportet, quae per se necessaria est. (: Quodsi (: Quodsi ... effugiemus. :): Diese Passage hat Leibniz in eckige Klammern gesetzt, wohl um sie von der Abfertigung auszuschließen. quis velit, reproduci semper a Deo alias substantias priorum succedaneas, non manere easdem, de nomine litigaverit, neque enim amplius erit in rebus principium controversiam decidendi. Succedanea illa pro eadem habetur, dum eadem lex perstat seriei seu continui transitus simplicis, quae nobis ejusdem subjecti mutati seu monadis opinionem facit. Legem quandam esse persistentem, id quae involvat futuros ejus quod ut idem concipimus status, id ipsum est quod substantiam eandem constituere dico.

Et si quis mihi concedat, infinita esse percipientia, in quibus lex sit certa progressus phaenomenorum, diversorumque phaenomena conspirare inter se, rationemque et existentiae horum et conspirationis esse communem in ea re quam Deum dicimus, nihil aliud ego vel pono in rebus, vel ponendum puto. Caeterasque positiones atque quaestiones ex notionibus non bene resolutis oriri judico. Et mirabor, si quis aliquid addendum ostendat. Hoc si semper inter disputandum in animo habuerimus, multas vitilitigationes effugiemus. :)

Mutationes, inquis, fieri experientia docet, quanquam inter nos quaerebatur, non quid experientia doceret, sed quid sequatur ex ipsa rerum natura. An ergo putas me quicquam demonstrare aut posse aut velle in natura, nisi mutationes praesupponerentur? Sed ais: ab intrinseco manare nulla docet experientia. Neque id ego pro experimento venditavi.

Mentis, inquis, agendi modi obscuriores sunt. Ego putabam clarissimos esse, et claros distinctosque pene solos.

Te credebam admittere aliquid saltem in mente ab intrinseco esse seu non ab alia substantia finita atque hinc fortasse inferre volui intelligibilem esse sententiam meam. Tu ita accipis, quasi postulaverim omnia in mente talia esse. Hoc statuo fateor, sed non postulo.

Equidem cum priores meae literae non sint ad manus, fieri potest ut vager liberius de argumento in argumentum, dum dictorum occasionem velut divino. Sed ita si convenire non licet (quod Tibi fortasse ne placet quidem), saltem cogitationes variandi atque proferendi occasionem damus vel accipimus. Quod mihi quidem jucundum est, et expeditum, et cuncta aliquando recognoscenti etiam utile erit. Tibi an gratum sit non dixerim, importunusque esse nolim. Vale. Dabam Brunesvigae 21 Januar. 1704.