Series II Band 4 · No. 42.

BURCHARD DE VOLDER AN LEIBNIZ

Leiden, 1. März 1703. [40.53.]

Latin

Amplissimo Viro Guilelmo Gothofredo Leibnitio S. P. B. De Volder.

Cum bibliopola quaedam mittat Lipsiam, nec ego hactenus commodiorem viam norim, qua hinc ad te quidpiam deferri possit, optimum existimavi si hac occasione usus ad te mitterem hoc exemplar opusculorum posthumorum Hugenii, quae tandem prodierunt in lucem. Admodum enim diu remorati nos sunt Typothetae, et praesertim Chalcographi, qui tamen ne sic quidem adhibuerunt eam aut curam aut peritiam, certe non omnem eam ăkríbeian, quam desiderassemus. Sed haec et si quae plura occurrant ut spero, aequi bonique facies. Vale.

Raptissime. Lugd. Batav. ipsis Calendis Martii MDCCIII.

A Monsieur Monsieur G. G. Leibnits conseiller du Prince Electorale d'Hanover à Hannover