Series II Band 4 · No. 28.
BURCHARD DE VOLDER AN LEIBNIZ
Leiden, 7. Oktober 1702. [26.40.]
Illustri Viro Godefrido Guilelmo Leibnitio S. P. B. De Volder.
Nihil mihi inopinatum magis accidit, quam quod post paucorum dierum moram receperim a Clariss. Baylio tuum illud ad ejus objectiones scriptum, cum litteris, quas his adjunctas vides, quibus videtur declinare responsionem, sive quod putet, sua adhucdum retinere pristinam vim, sive aliud quid intercesserit. Quo ipso magna equidem spe decidi. Speraveram enim, ex iis, quae tibi repositurus esset, mihi his in tenebris multum affulsurum lucis, quo facilius per omnes hypotheseos tuae maeandros circumire possim. Praestaret forsitan magnum hoc exemplum sequi, praesertim cum admodum dubitem, num mentem tuam ita percipiam, ut capax sim formandi objectiones, quae directe arcem tuae causae petant. Conabor tamen explicare, qui tuam hypothesin intelligam, et quid in ea desiderem, vel eum in finem, ut si forte vel ab opinione tua deflectam, vel in eam ingenii imbecillitate non satis penetraverim, tu me pro aequitate tua, in viam reducas.
Massa materiae, dum in infinitum divisibilis est, sublato omni inani, unitatem habet nullam. Eadem, dum mere passiva est, impenetrabilis, et motui resistens, nihil potest, nisi addita sit vis motrix, entelechia, quae, cum eam indivisibilem velis, faciet simul cum massa, substantiam corpoream, unitatem, Monada. Unaquaeque tamen substantia corporea continet in se infinitas machinas, singulas suis viribus instructas, et harum singulae rursus infinitas alias, et sic porro in infinitum. Quo ipsa illa mihi videtur unitas, quam in prioribus stabiliveras, rursus evanescere. Erit enim hac ratione, unaquaeque substantia corporea, non tam substantia, quam aggregatum infinitarum substantiarum, neque licebit unquam pertingere ad substantiam simplicem, non ex pluribus coagmentatam; non secus ac in divisione materiae nunquam licet devenire ad massulam non ex pluribus aliis compositam. Existimabis forsitan, aggregatum hoc machinarum unum fieri per ĕnteléxeian illis omnibus supervenientem. Sed, ut fateor, absque vi materiae indita nullam fore mutationem, quam idcirco a posteriori agnosco, ita mihi durum videtur pro hypothesi assumere (quamdiu nulla evidens necessitas, quam hactenus non video, te ad id cogit) ex plurium substantiarum, hoc est, partium materiae certa vi praeditarum aggregato aliud, quid oriri, quam quod ex illo materiae nexu, et ex illa virium compositione resultat, quodque ideo ex illis conflatum est. Unitatem autem, quam mihi videris pro fundamento tuae hypotheseos ponere, multi forsitan non aliam arbitrabuntur ab arbitraria, quam in rebus mathematicis assumimus.
In his autem entelechiis, ne scilicet in se invicem agere videantur substantiae, vis praestabilitas esse omnes mutationes, quae unquam in ista massa, cujus entelechia est, futurae sunt, quod Malebranchii aliorumque in prima planta, primoque animali, omnes porro plantas, omniaque animalia inde oritura praeexstitisse statuentium opinione illustras. Verum haec de plantis animalibusque hypothesis nulla alia de causa assumta mihi videtur, quam quod desperabant causas invenire, per quas ex massa inorganica, illa organica constitutio oriretur. Quare ne nihil dicere viderentur, confugerunt ad primam creationem, hoc est, ad causam plane incognitam. Ex illa quidem, fateor, arcessendae sunt vires, ex quibus reliqua sequantur, sed certum modum virium assumere absque demonstratione méga lían mihi videtur a^%)/ithma. Causa tua est melior, siquidem demonstratum sit, has tuas substantias in se invicem non agere; qua de re mox.
His autem ita assumtis, agnosco unumquodque corpus ab omni alio corpore affici, et esse mutuam quandam omnium ad omnia relationem. Praesentem quoque uniuscujusque substantiae constitutionem involvere eam reliquarum omnium, imo hinc sequi omnem futurum statum. Nec tamen quidquam in omni harum substantiarum aggregato fore, quod non ex totius massae natura sequatur, quod mihi videris vocare spontaneum. Quae licet ita se habeant, non desunt tamen, quae in his non satis capio. Primo, cur vires has motrices, quae cum materia substantiam corpoream componunt, indivisibiles dicas. Illae enim vires, cum expendantur ex massa et velocitate corporum; Velocitas autem in eadem massa augeri minuique queat, hae quoque vires augebuntur, minuenturque. Dices fortasse, non obstante hac mutatione virium derivatarum, ita enim loqui amas, vim primitivam manere eandem. Quod ita facile concipio, vim totalem, quae in omnibus corporibus simul sumptis reperitur, manere eandem, licet varie distribuatur. Sed qui in hoc peculiari corpore, maneat eadem, cum organa, per quae vires exercentur[,] unitantur, non ita clare percipio. Ponamus in corporibus singulis nihil reperiri praeter vires, quas jam habent, derivatas, si ita velis, nonne ex hoc solo sequentur omnia, quae porro in rerum natura futura sunt? Quid ergo necesse est, statuere praeterea vires primitivas, easque indivisibiles?
Deinde, si substantia corporea sit massa vi quadam movendi praedita, non video cur tantopere reformides harum substantiarum in se invicem actionem. Occurrat enim talis massa alteri massae certo quoque nisu praeditae. Nonne quid ex hoc conflictu futurum sit percipere et deducere licet ex consideratis utrinque massis, et velocitatibus, eodem ritu ac ex actione causae deducitur effectum? Quid igitur est, cur negem has substantias in se invicem agere, quarum actionem et actionis effectum tam clare mihi videor percipere? Longe equidem alia res est, cum negamus mentem agere in corpus, aut corpus in mentem. Hoc enim, meo quidem judicio, non negamus, eo quod sint substantiae; sed quod sint substantiae toto genere diversae, ita ut ex proprietatibus unius non liceat deducere proprietates alterius, quod in his corporibus locum non habet. Videris quidem mihi inter omnes entelechias aut differentiam specificam ponere, aut certe illi quid affine, licet eo nomine non designes, sed cur quaeso? si quidem in virium harum natura constituta sit entelechiae ratio. Sin vero res secus se habeat, et entelechian ab his viribus distinctam velis, quaeram, quidnam illa sit, et qua ratione massam impellat. Hoc enim jam mihi aeque obscurum apparet, ac id, quod modo dixi, de mente corpus impellente.
Ex iis quoque, quae ultimo ad te scripsi[,] facile conjicies me massam hanc cum entelechia sua non facile pro una re aut substantia habiturum nisi inter eam et entelechiam nexus demonstretur necessarius; Imo nec entelechiam tuam, in qua tanta nisuum varietas continetur, pro una substantia nisi demonstretur, tam inter omnes nisus, quos in praesentia habet, quam quos porro habitura est, nexum hunc reperiri necessarium; me praeterea admodum dubitare, an res una et simplex sua ex natura ulli mutationi possit esse obnoxia, siquidem omnis mutatio semper ab alio sequatur.
In iis porro, quae de animabus dicis, major affulget evidentia. Etenim si tuae entelechiae, animae forent (quod non absonum forte judicabis, cum iis speciem quandam vitae et perceptionis ascribas) licet humana longe imperfectiores, percipere mihi quodammodo videor, inter eas respectu harum perceptionum eandem contingere mutationem, quae fit respectu corporum. Etenim cum uniuscujusque corporis anima in se haberet perceptionem constitutionis praesentis sui corporis, illa in sua perceptione involveret praesentem quoque aliorum corporum in suum agentium constitutionem, et simul omnes mutationes, quae ex corporibus ita constitutis sequerentur, idque vi perceptionis, et quidem distincte, si ponamus hanc perceptionem distinctam esse, aut potius adaequatam, vel confuse, si talis sit perceptio. Quare summopere probo, quae de distinctis confusisque conceptibus adducis. Verum his ita positis redit eadem difficultas, qui haec anima moveat massam.
Sed tempus est ut desinam, praesertim cum non injuria metuam, ne si forte tuam mentem non percepero satis exacte, quo porro magis progrediar, eo a vero scopo aberrem magis. Hoc unum tamen adjiciam, si verum est, que l'etendue est l'ordre des coexistences possibles, comme le temps est l'ordre des possibilitez inconsistentes, mirari me, tempus et numerum omnibus rebus tam corporalibus, quam spiritualibus competere, solis vero corporibus extensionem. Sed manum de tabula. Vale.
Lugd. Batav. a. d. VII Octobr. MDCCII.
Quoniam ita voluit Baylius, his adjunctum vides scriptum tuum, quanquam dubito an hoc intentioni tuae respondeat. In hoc autem scripto vidi mentionem factam litterarum quarundam ad Arnaldum. Quae quid sint, et ubi reperiantur, scire aveo. Iterum vale.