Series II Band 4 · No. 24.
BURCHARD DE VOLDER AN LEIBNIZ
Leiden, 25. Juli 1702. [20.26.]
Amplissimo Viro Godefrido Guiljelmo Leibnitzio S. P. B. De Volder.
Haereo anceps, num mentem tuam rite percipiam, quae haesitatio hactenus silentii mei causa fuit, et foret fortasse adhucdum, nisi praestare existimarem, aliquid licet ăprosdiónyson respondere, quam nihil.
Si recte verba tua interpreter, cum ais, tò dynamikón esse eam naturam, cujus sit diffusio, vis, substantiam corpoream constare ex materia, cui ascribis, nisi fallor, impenetrabilitatem et inertiam, et ex vi activa, sive ĕntelexeía̧. Ego lubentissime fateor ex innumeris mutationibus, quas rebus corporeis contingere experientia docet, facile sequi, in ipsis corporibus esse vim harum mutationum effectricem. Nec inficior, assumta hac vi, multas in Physicis difficultates solvi, alias fortasse insolubiles. Cujus ut exemplum adducam, ex hac assumtione, manifestum erit, illam vim translationem producturam, donec a vi alia priori contraria inhibeatur, adeoque explicatu erit facile, cur corpora mota suo in motu perseverent, quod mihi, ut lenissime loquar, in Cartesiana hypothesi semper admodum arduum visum est. Nam cum motus non sit ipsis vis quaedam permanens, ex qua translatio sequatur, sed ipsa solummodo translatio, quae consistit in perpetua situs mutatione, debebit ex eadem regula, quam ad nodum hunc solvendum adhibent, singulis momentis nova dari hujus in situ mutationis causa; non secus ac recte volunt in motu per curvam requiri ut singulis momentis nova sit causa, quae determinationem mutet; qua sublata, ut hoc corpus non amplius determinationem suam, sic illud prius non amplius mutabit suum locum. Ex eadem illa vi, sequitur corporum inter se actio et passio, nullo interveniente ex Machina Deo; et quae plura sunt id genus.
Quid si ergo quaeras, quid me hac in re male habeat, en tibi. Certum mihi est, unum et idem a se ipso separari non posse, sive ea, quae separari a se invicem queunt, non esse unum et idem, sed ut diversa sunt, ita diversas requirere causas.
Nec infitior tamen, quin plures, iique diversi modi uni eidemque subjecto queant convenire, si scilicet illi modi unum illud subjectum in suo conceptu involvant. Verum hoc, ut in modis facillimum est, sic in substantiis, quae nullum a se diversum subjectum habent, id mihi videtur difficillimum. Licet enim substantias concipiamus per attributa, sive proprietates, putem tamen dici non posse, illa attributa inesse substantiis, sed potius esse ipsas substantias. Ponamus enim substantiam concipi per attributum A. Hoc attributum aut erit ipsa substantia, aut habebit subjectum a se diversum, cui insit. Quo in casu, omnium opinor calculo, hoc subjectum ab attributo diversum proprie id erit, quod substantiam dicimus. Quod ergo aut ignorabitur prorsus aut cognoscetur per aliud attributum quod hujus subjecti naturam repraesentat. De quo attributo, cum eadem redeat quaestio, progrediendum erit porro in infinitum, nisi attributum inveniatur, quod a subjecto suo non differat, sed, si sic loqui liceat, ipsum sit subjectum suum, quodque idcirco proprie substantia erit.
Ponamus porro, substantiam esse quae habeat duo attributa A et B, talia tamen, ut separari a se invicem queant, nec idcirco habeant nexum necessarium et reciprocum; Nam si hunc nexum habeant, non erunt duo attributa, sed unum. Cum itaque utrumque hoc attributum, sit substantiae attributum, subjectum attributi A erit ipsum attributum A, et subjectum attributi B erit ipsum attributum B; quae attributa cum differant, different etiam subjecta, quae cum attributis idem sunt, different ergo substantiae. Unde haec substantia non erit una, sed ex duabus tantopere ac ipsa attributa a se invicem differentibus substantiis composita.
Ex quo ratiocinio facile perspicis, me in tua substantiae corporeae notione desiderare, ut ostendatur, inter materiam et quae ei ascribitur, vim activam, quae simul unam substantiam constituant esse nexum necessarium et reciprocum; vel saltem, ut ostendatur, si materia forte absque vi activa possit concipi, eam tamen absque illa vi existere non posse. Quorum alterutrum quamdiu ostensum non est, tamdiu mihi videtur haec duo gratis conjungi, praesertim cum vis activa, quam non possum concipere absque materia, licet materiam queam concipere absque illa, mihi se habere videatur respectu materiae, ut modus respectu substantiae.
Qui omnem corporum distinctionem in modis extensionis ponunt, ut hodie faciunt tantum non omnes, illi excludendo vacuum non diffitebuntur, opinor, quin omnia corpora tantum differant modaliter, et quoad substantiam unum sint idemque.
In loco esse sive locum certae magnitudinis et figurae occupare in meo quidem conceptu nihil ponit aliud, quam ejusdem esse figurae et magnitudinis. Neque ullum discrimen in conceptu invenio, ubi corpus mathematicum, et spatium, in quo esse dicitur, contemplor. Si a circumductione apicis tollatur, quidquid praecise Ellipsin non facit, nihil remanebit praeter punctum Ellipsis circumferentiam describens; quae ergo circumductio ita praecise sumta ab ipsa Ellipseos circumferentia non differet. Omnia puncta per quae apex ducitur sunt puncta Ellipseos, quam circumductionem si ex parte concipimus, Ellipseos partem, si totam, totam concipimus Ellipsin. Verum in hoc parum situm, arbitror, ut et in eo, an medietas valoris ascribenda sit duabus causis iisdem viribus pondus attollentibus, an vero rerum. In re enim, opinor, consentimus.
Quadrati notio, cum sit notio modi, imo fortasse modi modi, non mirum est eam ex pluribus constare, quod modorum proprium est.
En tibi, Vir Amplissime, non tam responsionem, quam descriptionem morbi mei, qui impedit, ne tuarum rationum vim percipiam; cui si medelam adhibeas, rem mihi certe longe gratissimam feceris. Vale.
Lugd. Batav. a. d. XXV Julii MDCCII.