Series II Band 4 · No. 232.

LEIBNIZ AN BARTHÉLEMY DES BOSSES

Hannover, 19. Dezember 1707. [227.236.]

Latin

Admodum Reverende Pater, Fautor Honoratissime

Nisi certa spe niterer Te his festis diebus apud nos futurum, mihique ejus temporis laetitiam esse aucturum, jam dudum transmisissem vestri Thomae Bonartis Nordtani Angli concordiam scientiae cum fide, plenam doctrinae et ingenii, sed tamen et plenam paradoxorum, quae autori nocuisse non miror. Vellem autem verum ejus nomen resciscere jam liceret.

Caeterum a Te etiam atque etiam contendo, ut has ad R. P. Orbanum literas sub operculo Tuo Dusseldorpium mittere velis. Juvenem exscriptorem spero pensum suum jam fere absolvisse. Quod superest vale et fave. Dabam Hanoverae 19 Xbr. 1707

deditissimus Godefridus Guilielmus Leibnitius

Au tres Reverend Pere le R. P. des Bosses Theologien de la Compagnie de Jesus. Hildesheim au College des Jesuites