Series II Band 4 · No. 20.
LEIBNIZ AN BURCHARD DE VOLDER
Hannover, 29. Mai 1702. [16.24.]
Viro doctrina et meritis insignis Dn. B. de Volder Godefridus Guilielmus Leibnitius S. P. D.
Cum ad Batavos excurrat Dn. Kochius, qui cum singulari doctrinae laude Helmaestadii agere, et illic juvenes bonarum literarum cupidos docere solet; non vidi, literas a me petentem, cui rectius commendarem quam Tibi, qui primariam foederati Belgii Academiam, vel potius seculum nostrum ornas, et eruditionis gloriam aequas laude humanitatis. Itaque rogo ut ei faveas, etiam apud amicos.
Nescio an videris quae cl. Baylius reposuit in altera dictionarii sui editione ad sententiae meae defensionem. Quae respondebo, ad Te mittam prius. Sane cum tali adversario grata utilisque collatio est, nam sua condire solet doctrina et humanitate. Spero ei responsionem meam aliquid porro lucis allaturam, et aliqua ratione supplendis iis; quae Tu quoque desideras, inservituram. Interea vale et fave.
Dab. Hanoverae 29. Mai 1702.