Series II Band 4 · No. 2.
BURCHARD DE VOLDER AN LEIBNIZ
Leiden, 13. Februar 1701. [6.]
Viro Illustri Godefrido Guilelmo Leibnitzio S. P. B. De Volder
Mentem
Substantiae notionem quod attinet, Hunc mihi substantiae conceptum dixi, qui ita unum repraesentat, ut nihil ab eo repraesentaminis possit tolli, quin pereat totum. De hujus obscuritate quereris, nec putas eam coincidere cum altera descriptione, qua dixi substantiam esse id, quod seorsim concipi potest. Ego autem non satis capio, quid hic tibi obscuritatis sit, conabor tamen mentem meam, quantum pote, illustrare. Ubi unum quid concipio, manifestum mihi videtur, illud aut totum, ut ita loquar, mihi repraesentari, aut nihil ejus. Non enim habet, ex quibus componitur. Si rem concipiam, quae aut partes nullas habeat, aut, siquidem habeat, eae omnes sint unius, parilisque naturae, nonne verum est, eam rem, aut unam illam parilemque omnium partium naturam, aut totam concipi, aut nihil ejus? Unde cum hic conceptus nihil aliud repraesentet praeter hoc unum, quid manifestius, quam hoc unum seorsim a reliquis omnibus concipi posse? quod etiam substantiae ascripseram. Sed objicis, posse A et B singula seorsim concipi, et praeterea tertium C, quod indigeat utroque. Non putem. Etenim A et B, aut sunt ejusdem naturae substantiae, aut plane diversae; partim enim ejusdem, partim diversae naturae esse nequeunt, quia unum quid repraesentant. Si sint ejusdem naturae, poterit quidem tertium C in generali conceptu involvere communem hanc naturam, quae est in A et B, sed non poterit involvere particulatim aut A, aut B, nisi particularius determinetur, et tum fiet modus istius substantiae, cujus naturam peculiariter involvit. Sin vero sint diversae naturae, jam unum idemque tertium, ambas has naturas involvere nequit. Ponamus A et B esse duo corpora, quae singula seorsim concipiantur, C sit ex. gr. figura sphaerica. Haec in genere involvet naturam communem, quae est in A et B, sine qua nec concipi nec existere potest, sed nequaquam determinatim naturam aut A, aut B. Quod si determinetur respectu causae producentis, aut alia quacunque ratione speciatim ad naturam ipsius A, jam natura ipsius B non indigebit. Sin vero A sit corpus, B mens, utriusque hujus substantiae unus communis modus esse non poterit, nisi C dicamus compositum esse partim ex modo corporis, partim ex modo mentis, hoc est nisi dicamus C non esse unum modum, sed binos, eosque rerum diversarum.
Ais, modificationem plus aliquid importare videri, quam simplicem ad conceptum distinctum, ut recte adjicis, indigentiam. Non video, Vir Amplissime, praesertim cum quidquid diversitatis inter meos conceptus animadvertam, redigere possim ad hanc substantiae, modorumque diversitatem.
Quaeris deinde, an non ad substantiae conceptum indigeamus attributis? Procul omni dubio, si de determinatae substantiae conceptu agatur. Illa enim ut nihil est praeter naturam suam, sic ejus conceptus nihil repraesentat, praeter attributum. Hoc enim dicimus id, quod in conceptu rei, ejus naturam repraesentat. Verum, ubi quaeritur, notio generalis substantiae, attributis nullus est, opinor, locus, utpote quae necessario hanc vel illam substantiam determinant. Generalis substantiae notio, modus concipiendi est, per quem id, quod substantiam dicimus ab omni modo secernimus in conceptu. Unde et per concipiendi modum illam definiendam arbitror.
Objicis denique, praeter primam substantiam nullam per se posse concipi, quia sc. habent causam. Ego vero existimo, ad substantiae concipiendam existentiam necessario requiri causam, non vero ad essentiam, de qua hic solummodo agitur. Vere porro dicis modos esse mutabiles, substantias, attributa, proprietates persistere. Quod ipsum ex mea definitione facile deducitur. Quod ultimo adjungis, eam expetendam esse definitionem, qua substantia non tantum a modis, sed et ab aliis praedicatis distinguatur, quid sit non satis intelligo, cum praeter modos, et substantias earumve attributa, nihil reale concipiam.
Utinam tibi placuisset tuam substantiae notionem adjungere. Sic enim mente tua melius perspecta, vim tuarum objectionum clarius perspexissem, et simul, opinor, ex utriusque definitionis collatione, quid meae deesset, facilius detexissem.
Demonstrationem Bredenburgii tibi non arridere, nequaquam miror. Sed nescio, quo pacto me pungat, quod subjungis, quaestionem de necessitate non ex re, sed turbatis notionibus difficultatem habere. Hoc si verbulo explanare digneris, facies mihi rem gratissimam, praesertim cum notiones causae et effectuum mire videantur favere necessitati. Nihil quippe fieri videtur absque causa, et omnis causa videtur effectum suum producere necessario. Sed hoc obiter. Vale.
Lugd. Batav. a. d. XIII Februar. MDCCI. quem annum et plures secuturos tibi in bonum rei litterariae faustos felicesque voveo.