Series II Band 4 · No. 14.

LEIBNIZ AN BURCHARD DE VOLDER

Berlin, 27. Dezember 1701. [11.16.]

Latin

Viro doctrina et meritis insigni Dno B. de Volder Godefridus Guilielmus Leibnitius S. P. D.

Responsuro ad Tuas novissimas mihi, perutiles futurae erant relictae domi pristinae utriusque literae. Itaque dum Hanoveram redire spero, mora facta est, quam tandem, protracta diutius absentia abrumpendam censui, et potius utcunque respondendum, quam diutius silendum. Utrumque spero pro tua humanitate boni consules et silentium et responsum.

Ut ergo ad Tuas Considerationes veniam, non puto exemplum perfectionis dari, quae nihil cum alia commune habeat, nec relationem ad eam involvat aut quae adeo per se substantiam constituere possit.

Si notio substantiae in genere non convenit nisi substantiae simplicissimae seu primariae, haec sola erit substantia. Et fateor in tua potestate esse sic accipere substantiae vocabulum ut solus Deus fiat substantia, caetera vero aliter appellentur. Sed mihi animus est notionem quaerere quae conveniat caeteris quoque, et hominum usui consentiat, quo Tu, ille, ego substantiis accensemur. Id vero et mihi licere, et si succedat utile esse, non negabis. Caeterum non omne quod substantiae uni convenit, continet generalem substantiae notionem, ut non omne quod quadrato convenit, generalem Parallelogrammi notionem. Concedo omnem substantiam esse simplicem certo intellectu, substantiam, inquam, non substantiarum aggregatum.

Et si substantia omnis ab aeterno esse poneretur, tamen, primitiva demta, omnes causas habere deberent, rationes scilicet extraneas, cur extiterint potius quam non extiterint.

Si proprietates B et C, inter se et ab essentia A, differunt concipiendi modo, profecto alia assumi debent in eorum conceptibus quam A.

Si Extensum se solo conciperetur, in loco non esset.

Patere puto vel stylum circumductum vel styli circumductionem non esse Ellipsin; Ellipsis est in charta, stylus extra eam; Ellipsis est permanens, styli circumductio est transitoria.

Nescio an dici possit, cum pondera duo aequalia idem corpus simul attollunt, nullum esse eorum effectum communem sed cujusque separatum, nempe dimidium. Nulla enim potest alterutri ponderum assignari certa medietas corporis, quam attollat, sed agunt pro indiviso.

Quod de substantiarum connexione et sympathia dixi, ad omnes pertinere puto, etiamsi non sint unius specificae naturae.

Equidem A et B, quae nullum habeant praedicatum commune, possibilia non puto. Interim non sequitur, si duo praedicata ad ipsius C conceptum concurrentia separabilia sint, non esse unum aliquem ipsius C conceptum. Ex. gr. Quadratum est rectangulum aequilaterum, possunt autem separari rectangulum ab aequilatero (ut in eo quod dicitur ȇterómhkew) et aequilaterum a rectangulo (ut in triangulo, pentagono, etc.) et tamen quadratum una figura est et unum habet conceptum.

Ut profunditatem Tuam in caeteris, ita in eo ingenuitatem laudo, quod agnoscis ex proposita a Te substantiae notione modos nullos orituros. Ego vero demonstrari posse puto, quod tale sit, id nec existere, et debere substantiam existentem aut subjectum esse modorum aut certe causam, quanquam quod subjectum est, semper et causa est modorum aut certe causam: quanquam quod subjectum est, semper et causa est modorum, non contra.

Hoc ipsum est quod optes inquiri in primitivas Notiones, vel saltem his utcunque accedi.

Concedis existentiam et continuitatem quae notionem Extensionis ingrediuntur, differre formaliter, nec aliud volo; at vero cujus notio ex diversis conceptibus formalibus componitur, primitiva non est. Inter primarios Cartesianorum errores est, quod extensionem tanquam aliquid primitivum et absolutum concepere et quod constituat substantiam. Is error exuendus recte philosophaturo, neque aliter natura corporis et substantiae intelligetur, si quid ego quidem judico. Talis primitivorum falsa assumtio facit philosophiam ignavam, ut in occultis qualitatibus, eaque in re passim peccari hodie, notavi in diario eruditorum Parisino non ita pridem, contra eos, qui perceptionem caloris, frigoris etc. putant non repraesentare quod est in motibus, sed esse nescio quid ^%)/ar̆ȓhton et arbitrarium quod Deus occasione motuum imprimat menti. Sed ut ad rem redeam nunquam reperiemus Extensionem sine rebus pluribus quarum continua sit coexistentia, neque aliud quid deprehendemus in ea quam hoc ipsum quod tales res intelliguntur. Nexus quoque earum necessarius non est, possunt enim aliquae rerum illarum tolli, nec refert quod aliae sunt substituendae. Extensio autem si ab extensis distinguas, abstractum aliquid est, ut duratio, vel ut numerus sejunctus a rebus, in quo connexio partium eodem modo necessaria est, ut in extensione. Sic in ternario tres unitates intelligibiles aeterno vinculo colligantur, etsi trium rerum propositarum connexio forte necessaria non sit; quibusdam tamen demtis aliae supersunt, et nunquam desunt res numeris, nec magis in illis vacuum est, quam in loco aut in tempore aliisque ordinibus, nisi universum destructum ponamus, ut solae supersint possibilitates. Id enim sunt extensio, duratio, numeri, sine rebus, etsi vulgo ad instar idearum Platonicarum ut substantiae concipiantur. Extensio etiam relativa est ad aliquam naturam cujus sit diffusio, ut duratio ad rem quae persistit. Illud interim peculiare est Extensioni, quod uni eidemque loco diversa extensa successiva quadrant, id est in aliorum situm in ordine coexistentiarum succedunt. Sed tempori peculiare est, quod plura sunt in tempore eodem simul.

Gratias ago, quod mihi Clmi Hartsoekeri salutationem (quam per occasionem reddi peto) et responsionem significasti, et literas virorum Clarissimorum Baylii et Oudini ad me curasti quibus ut inclusas mittere velis petere audeo. Si tam longe porriguntur vitra Hartsoekeriana, est cur nova et praeclara inventa Astronomica ab iis expectemus. Quanquam sperem et Microscopia sic promoturum, quorum adhuc major est utilitas. Celeberrimus quoque Tschirnhusius talia molitur, arte vitraria valde promota. Is nuper per Batavos in Galliam ivit, quod fortasse non ignorabis. Cum Hanovera[m] transiret, infeliciter abfui. Spero egregiis speciminibus quae nos expectare jussit, in Academia Scientiarum Regia oculos omnium in se conversurum. Magni Hugenii dioptricen aliaque omnia avide expecto. Quod superest, vale diu in multos annos, quos cum instante Tibi felices precor. Dabam Berolini 27 Decembr. 1701.