Series II Band 4 · No. 132.

BARTHÉLEMY DES BOSSES AN LEIBNIZ

Hildesheim, 21. Mai 1706. [128.135.]

Latin

Illustrissime Domine

Remitto libros quos mihi nuper commodaras; pro quibus ingentes habeo gratias. Lator est unus e nostris qui post transactum Hannoverae octiduum ad nos revertetur. Pervolvi eos magna cum voluptate, illum maxime, qui tuas in Pelissonii librum notas ejusque responsa complectitur, in quo si aliud nihil profectum est, luculentum certe controversiae moderate tractandae specimen utriusque partis disputatoribus exhibuistis. Quanquam nec multum a nobis abesse mihi visus es, nam difficultates si quae restant, admissa semel infallibilitate ecclesiae, Zu infallibilitate ecclesiae bemerkt Leibniz: hanc non admitto nisi in necessariis ad salutem, sed diutissime Concilia Oecumenica non habemus ut plurimum evanescunt. Si enim in philosophia uti me alias verissime monebas, salvis multis difficultatibus systemata stare possunt, id ipsum in religione quae obscuritatem cum certitudine conjunctam habet, multo magis valere debet. Quod etiam scutum prophanorum philosophorum telis, aliquoties opponit Jaquelotius in hoc ipso, quem remitto, libro. Praeiverat illustris Huetius, amicus tuus in demonstratione evangelica, cujus haec verba sunt propositione quarta initio capitis decimi quarti: ea est demonstrationum ratio, ut veritatis inquisitione ac inventione contentae *contrariis argumentis respondere negligant; idque merito quoniam simplex est ac unica veritas, eaque reperta ac demonstrata, quaecumque opponantur falsa esse necesse est*. Sed stultus ego qui talia coram te disseram. Orandus potius pater luminum, ut quod in te coepit, perficiat. Quod ego, omnium, qui te colunt, postremus, facio sedulo nec porro facere desinam.

In tua ad Nizolii librum dissertatione praeliminari notisque sparsas hinc inde definitiones reperi, quae mihi salivam moverunt, caeterasque quas a te confectas ajebas, videndi desiderium excitarunt. Pace tua, Vir Illustrissime, parum abest quin irascar historiae isti tuae, quae profundioribus scientiis ad quas illustrandas natus es, te subducit, magna cum jactura boni publici, imo si ausim dicere, gloriae tuae. Nam si de gloria agitur, cedo mihi praestantissimum, quem voles, hujus aevi historicum, cujus cum laude Cartesius philosophicam suam famam permutare vellet si viveret? Scio alios aliter affectos esse, sed et scio plurimos sentire mecum.

A nupero colloquio nostro duae in mentem venere dubitationes quas hic subnecto, tuque pro tua humanitate boni consules.

1. Admissis diversae naturae entelechiis, quid opus est cognitione in brutis? An non diversitas motuum, quam in illis cernimus, in diversas, sed perceptionis expertes entelechias refundi poterit ad eum fere modum quo motus humani corporis negas pendere ab influxu animae saltem ut perceptiva est?

2. Cum caeteris paribus diversus corporis motus prodire non possit nisi a diversa entelechia, sequi videtur, legem illam quam S. Paulus videbat in membris suis, repugnantem ~~legi mentis suae, et captivantem se in lege peccati quae erat in membris ejus,~~ hanc inquam legem, imo ipsum peccatum originale, quod vel haec ipsa lex est, uti a multis protestantibus asseritur, vel hujus legis radix est, esse Entelechiam quandam, adeoque substantiam vel substantialem uti Flaccius Illyricus asserebat. Sane motus illi concupiscentiae, imo nec concupiscentia ipsa inordinata futura erat in natura integra. Quid quod, cum anima ita corpori attemperata sit ut cuilibet motui corporis saltem a nobis perceptibili alius in anima respondeat non liber, fiet ut animam hominis labe originali inquinandi et lege peccati quae est in membris nostris captivandi, aliam omnino esse ab ea necesse sit quae in statu naturae integrae creanda fuisset. Adeoque neminem omnium qui nunc creantur creandum fuisse, imo nec creari potuisse si Adam non peccasset. Imo nec Adamum fortasse potuisse condi eundem si peccaturus non fuerat.

Ptolomaeum tuum sacrorum rituum Consultorem a Pontifice creatum esse Roma nuper accepimus. Erit forsitan hic ad altiora gradus.

Ecquando tandem litteras ad Papebrochium? Jam dudum expecto eas avide, ut hoc saltem levi obsequio, quando aliter nequeo, benevolentiam honoremque immerenti exhibitos rependere possim

Illustrissimae Dominationis tuae Humillimus et obedientissimus in Christo Servus

Bartholomaeus Des Bosses S J.

Hildesiae 21 Maji 1706.