Series II Band 4 · No. 120.
BARTHÉLEMY DES BOSSES AN LEIBNIZ
Hildesheim, 25. Januar 1706. [121.]
Illustrissime Domine Pax Christi.
Maximae mihi voluptati fuit et quod tumultuarii colloquii nuperi memor uti opella mea voluisti, et quod pro Ptolomaei Apographo, ejusdem exhibuisti mihi legendum Autographum. Si tam tibi probatur liber iste, quam ego libens eum a te desiderari intellexi, habet quod sibi gratuletur autor, eritque censurae securus si tuum abstulerit suffragium quod omnium instar esse potest.
Sed narro tibi, vir illustrissime, hic ipse Ptolomaeus, qui de tua in se benevolentia tantopere gloriatur, fortasse, dum haec legis, societatis nostrae Praepositus est Generalis; Nam R. P. Thyrsus Gonzalez, uti dubio procul audiveris, non ita pridem decessit e vita, jamque comitia quibus successor ei creandus est decima septima hujus mensis Romae coepta sunt. Imo hic ipse dies quo scribo, electioni faciendae constitutus esse putatur. Omnes sane nuncii qui Roma afferebantur, nil nisi de Ptolomaeo loquebantur. Quod ego certe, tum tua, tum Philosophiae causa velim: tua quidem, ut amicitiam tuam honeste collocatam videas; philosophiae vero, quod, uti ex ejus opere perspicies, non ita immitis est Peripateticus ut aliorum philosophorum, maxime recentiorum praeclare cogitata in Lycaei fines admittere pertimescat. Nam de tuis quid dicam? Haec vero ambabus ulnis amplectitur; nec immerito: nam si eos qui causam Peripateticam non labefactant quidem, at nec promovent, benigne satis accepit, te, qui Stagyram jam prope fatiscentem tam strenue fulcis, ejusque pomoeria dilatas, et honestam ei cum adversariis nimium quantum ferocibus pacem concilias, quo affectu excipi non decebat? Quod si Ptolomaeus antequam librum suum in lucem ederet tuas de activo passivoque principio meditationes vidisset expendissetque, nec ipse de formis substantialibus aliter locuturus fuerat, nec fassurus (: quod ei excidisse nollem :) illas sola autoritate posse comprobari, in quo, uti et in atomis, aliisque nonnullis causam bonam praevaricari mihi semper visus est. Ausim dicere, si Hermolao Barbaro Genius olim tuus astitisset, super Entelechiae notione, sine cujus vocis intellectu Aristotelis systema merum esse aenigma pervidebat, daemonem nunquam fuerat consulturus. Tua vocabuli istius interpretatio magis ad Philosophiae veteris et novae consensum profutura videtur quam opera quaecumque ab aliis hoc fine tituloque conscripta. Hoc habent nempe Cartesiani, qui formarum ideam quotidiano, eoque permolesto convitio flagitabant a nobis, hanc demum ipsam eamque quam vellent, clariorem oggeri sibi vicissim sentient. Ut plane in eos quadrare videatur illud Aristotelis de quibusdam sui temporis philosophis an sophistis effatum lib. 4 Metaphysicorum textu 9, quod Fonseca noster his verbis latine reddidit. Non ex ea parte peccant ii (: Cartesiani :) qui ea (: principia Geometrica :) tractant, quasi non philosophentur, sed quia prius quoddam est substantia, de qua nihil sciunt.
Atque fuit hoc olim judicium meum, cum ex Diario solum Parisiensi mihi notus eras, in quo ubi philosophiam tuam semel degustavi quidquid erat a te profectum et charactere tuo insignitum, avide semper pro modulo meo sum venatus, quod quidem ad philosophiam faceret: nam (: quod dolens commemoro :) mathematica tua in quibus regnare te fatentur ipsi Cartesiani, quod egregiam hanc disciplinam vix a limine salutarim, tacito pede praeterire quam illoto attingere satius duxi. Nunc vero tantum abest ut mentem mutaverim, ut potius quo plura tua videre contingit (: vidi autem hic acta Lipsiensia quae alibi non videram :) eo magis in mea sententia confirmer, magisque incredibilem in rebus philosophicis perspicaciam tuam (: quod pace Cartesianorum dictum sit :) admirer. Videram olim obiter ea quae in novissima dictionarii sui editione ad articulos de Pereira et Rorario addiderat Cl. Bailius e fonte tuo hausta, quae mihi magnopere placuerant, multasque dubitationes exemerant[,] sed nunc ad manum est sola prior illius dictionarii editio in qua pleraque ista desiderari comperio. Si qua praeterea edidisti ad hoc forum spectantia ea nec vidi, et videre magnopere cupio. Atque inprimis (: si fas sit :) illud datae ad Ptolomaeum Epistolae fragmentum, in quo, ut ejus epistola innuit, mentem tuam accuratius declarabas. Quae si nactus essem sine dubio plerique scrupuli mei dudum evanuissent. Nec enim diffiteor aliquos esse qui negotium mihi facessant quibus proponendis, ne epistolae modum excedam, hac vice supersedebo unum duntaxat adduxisse contentus circa virtutem, quam ponis, activam.
Si virtus illa sita sit in ipso conatu ad agendum semper in actum prorupturo si non aliarum virtutum conatus impedirent, quaero an et quomodo id conciliari possit cum necessitate divini concursus immediati ad quamlibet actionem creaturae? Si enim ad actionem creaturae concursus hujusmodi divinus requiritur, conatus ille nullatenus differet a potentia agendi quam Scholae hactenus recepere[,] cum conatus ille sic modificatus ab aliis agentibus non trahat post se actionem nisi Deus pro libero suo arbitrio concurrerit. Sin vero concursus ille Dei nihil est aliud quam virtus agentis, vel conatus per aliorum agentium conatum modificatus, jam quoad rem ipsam recidimus in sententiam Durandi, negantis immediatum influxum Dei in actiones creaturarum, non enim negat Durandus concursum Dei ab ipsa virtute causae creatae utcumque modificata et temperata indistinctum. Hanc vero Durandi sententiam sequi nobis non est integrum sed et ex protestantium scholis exulat, uti insinuat Sturmius cujus tamen argumentum pro sententia sua hinc petitum, vim nullam habet[,] patitur enim manifestam instantiam in animabus, in quibus vim activam agnoscit. Quod enim ipse dicet de animabus, hoc dicere potero de aliis formis, ut patet.
Atque ex hoc scrupulo meo consilium meum, quale sit, dispicis: nempe ut notiones tuas salva, quantum fieri potest, earum substantia phrasibus Aristotelicis, aut potius has illis, et utrasque dogmatibus Ecclesiasticis accommodem: quod consilium ubi tibi probari intellexero, aggrediar magnis animis, auspice te, meditatam Philosophiae peripateticae ad principia ex Aristotelis metaphysicis petita reductionem, si modo imposita Theologiae lectio tantum otii mihi concedat. Tu vero, Illustrissime Domine, conatuum patrone meritissime, conatus meos non despicies, et ignosces longiusculae epistolae meae. Mittam alias specimen aliquod analyseos quam concepi. Interea sum eroque semper
Illustrissimae Dominationis tuae Humillimus et obedientissimus in Christo servus
Bartholomaeus Des Bosses S J.
Hildesii 25 Januarii 1706.