Series II Band 4 · No. 119.
LEIBNIZ AN BURCHARD DE VOLDER
Hannover, 19. Januar 1706. [114.]
[L]
Viro doctrina et meritis insigni Dno B. de Volder Godefridus Guilielmus Leibnitius S. P. D.
Gaudeo
Merito desperas de eo a me obtinendo, cujus ego neque spem facio neque habeo, sed ne desiderium quidem. Sufficit responderi ad quaerenda, licet interdum ad vulgo quaesita respon- deri non possit.
Philosophi esse arbitror phaenomenorum reddere rationes, qui vero aliquid ultra phaenomena
quaerunt in rebus, aut ultra ea, quae ex phaenomenis consequuntur, illi ne explicare
quidem possunt quod quaerunt, ita mirum non est, si satisfieri iis non possint. Exemplum
elegans mihi suppeditavit nuper Tourneminus Jesuita ingeniosus ex Gallia. Is cum nonnihil
applausisset Harmoniae meae praestabilitae, quae consensus rationem reddere visa est, quem
inter animam corpusque percipimus[,] id est inter nos aliaque extra nos, unum se adhuc
desiderari dixit, rationem scilicet Unionis, aliud enim esse consensus aliud Unionem.
Respondi illam nescio quam metaphysicam Unionem quam Schola addit ultra consensum, non
esse phaenomenon, neque ejus notionem dari aut notitiam. Ita nec potuisse me de reddenda ejus
ratione cogitare.
Idem est in his quae inter nos agitantur. Ego virtutem illam primitivam vel derivativam quae in Extensione Moleque concipitur, tanquam extra percipientia non rem sed phaenomenon esse censeo, quemadmodum et ipsam Extensionem Molemque et Motum, quae non magis res sunt quam imago speculi aut iris in nube: at vero ultra phaenomena hic aliquid quaerere, perinde mihi videtur ac si quis ratione phaenomenorum imaginis reddita satisfactum sibi neget, tanquam imaginis essentia nescio quae explicanda restaret.
Nullius alterius rei, meo judicio comprobari existentia argumentis potest, quam percipientium et perceptionum (si causam communem demas) eorumque quae in his admittere oportet, quae sunt in percipiente quidem transitus de perceptione in perceptionem, eodem manente subjecto; in perceptionibus autem harmonia percipientium. Caetera nos rerum naturae affingimus, et cum chimaeris nostrae mentis tanquam larvis luctamur. In omni percipiente vis activa passivaque est; activa in transitu ad perfectius, passiva in contrario; percipientia autem infinita sunt, nempe quot simplices substantiae sive Monades. Horum ordo inter se nostris phaenomenis expressus constituit temporis spatiique notiones; Quod vero ex passionibus percipientium resultat, phaenomenaque ipsa circumscribit, universim sumtum, molis, seu vis corporum passivae idolum facit. Caeterum etsi haec demonstrari possint admisso semel subjecto cujus perceptiones mutantur, mihi tamen sufficit sumere quod concedi solet, esse quandam vim in percipiente sibi formandi ex prioribus novas perceptiones, quod idem est ac si dicas ex priore aliqua perceptione sequi interdum novam. Hoc quod agnosci solet alicubi a philosophis veteribus et recentioribus, nempe in voluntariis animae operationibus, id ego semper et ubique locum habere censeo, et omnibus phaenomenis sufficere, magna et uniformitate rerum, et simplicitate.
Caeterum facile hinc intelligis substantias materiales non tolli sed conservari, modo ĕn tṽ dynamikṽ, quod se per phaenomena exerit, seu vi activa passiva percipientium non extra quaerantur: Extensionem autem ut tempus, et molem et qui ex his variatis constat, motum, non minus quam qualitates reales in phaenomena abire, et existere nóm^v magis quam fýsei, ut Democritus loquebatur. Quod aliunde etiam satis comprobat, natura motus transitoria, et respectiva, et famosus ille Continui labyrinthus, in quem ipsi nos induimus falso temporis, et spatii, et molis conceptu.
In realibus non nisi discreta est quantitas, id est multitudo ex unitatibus veris resultans; continua quantitas quae non apparens sed exacta sit, pertinet ad idealia et possibilitates, cum indefinitum aliquid sive indeterminatum involvat, quod non patitur actualis natura rerum. Nach der Niederschrift des Konzepts hat Leibniz auf Bl. 93 den Text ab dem vierten Absatz ("Idem est in his* ...") noch einmal neu konzipiert.*
Idem est in iis quae inter nos agitantur, ego non video, quo argumento probari possit, in Extensione, mole, Motu, aliquid ultra phaenomena esse; hoc est ultra substantiarum simplicium perceptiones. Itaque nec vis activa et passiva quae in mole quadam extra percipientia concipitur, aliud est quam phaenomenon, ut iris, aut speculi imago, aut somnium, sed undiquaque consentiens sibi. Neque in alia re consistit rerum sensibilium realitas, quam in consensu phaenomenorum.
Substantiae igitur quarum existentia probari potest, sunt percipientia, et causa communis, quae percipientium omnium rationem continet atque consensum. Causa perfectione infinita est, sed percipientia sunt numero infinita suntque substantiae simplices, vel Monades, ex quibus alia omnia resultant. Hinc apparet in realibus non quantitatem esse continuam, sed discretam, monadum scilicet multitudinem. In Monadibus vis agendi patiendique est, sed non nisi interna, revera enim in se invicem agere non possunt[.]
[l ]
Viro doctrina et meritis insigni Dno B. de Volder Godefridus Guilielmus Leibnitius S. P. D.
Gaudeo Te valere et mei meminisse, gratulor etiam quietem, cui comitem secundam valetudinem in multa temporum spatia apprecor: ita fruetur adhuc respublica doctrina Tua, ego vero etiam judicio singulari: nam quoties tuis argumentis satisfacere mihi posse videor, satisfacio ipse mihi.
Merito de eo a me obtinendo desperas, cujus ego nec spem facio neque habeo, sed ne
desiderium quidem. Vulgo quaeruntur in scholis quae non tam ultramundana, quam Utopica
sunt. Exemplum elegans mihi nuper suppeditavit Tourneminus Jesuita Gallus ingeniosus. Is
cum nonnihil applausisset Harmoniae meae praestabilitae, quae consensus rationem reddere
visa est, quam inter animam corpusque percipimus, unum a se adhuc desiderari dixit, rationem
scilicet unionis, quae utique differat a consensu. Respondi illam nescio quam metaphysicam
unionem quam Schola addit ultra consensum, non esse phaenomenon, neque ejus notionem dari
aut notitiam. Ita nec potuisse me de reddenda ratione cogitare.
Vereor ne ejusdem naturae sit vis illa, quae in Extensione vel mole concipitur, tanquam
extra percipientia aut phaenomena ipsorum. Nihil enim reale esse potest in natura quam
substantiae simplices, et ex iis resultantia aggregata. In ipsis autem substantiis simplicibus nihil
aliud novimus quam perceptiones aut perceptionum rationes. Qui plura postulat, opus habet
notis, quibus et comprobentur et declarentur. Pro demonstrato habeo (uti aliquoties scripsi, etsi
nondum omnia ita ordinare licuerit, ut aliorum oculis subjicere commode demonstrationem
possim) esse substantiae essentiale, ut status ejus praesens involvat futuros, et vice versa, neque
aliunde Vis peti potest, aut ratio transitus ad novas perceptiones.
Patet etiam ex iis quae dixi, in Actualibus non esse nisi discretam Quantitatem, nempe multitudinem monadum seu substantiarum simplicium, quovis quidem numero majorem in quocunque sensibili aggregato seu phaenomenis respondente. Sed continua Quantitas est aliquid ideale, quod ad possibilia et actualia, qua possibilia, pertinet. Continuum nempe involvit partes indeterminatas, cum tamen in actualibus nihil sit indefinitum; quippe in quibus quaecunque divisio fieri potest, facta est. Actualia componuntur ut numerus ex unitatibus, idealia ut numerus ex fractionibus: partes actu sunt in toto reali, non in ideali. Nos vero idealia cum substantiis realibus confundentes, dum in possibilium ordine partes actuales, et in actualium aggregato partes indeterminatas quaerimus, in labyrinthum continui contradictionesque inexplicabiles nos ipsi induimus. Interim scientia continuorum, hoc est possibilium continet aeternas veritates, quae ab actualibus phaenomenis nunquam violantur, cum differentia semper sit minor quavis assignabili data. Neque aliam in phaenomenis habemus aut optare debemus notam realitatis, quam quod inter se pariter et veritatibus aeternis respondent.
Doleo insignium virorum Hugenii et Huddenii multa praeclara meditata periisse. Ille in Actis Eruditorum, non multo ante obitum inventum novum ad perficiendum pendulorum usum in navibus per aenigma indicarat, sed vereor ne, quicquid id est, penitus interciderit. Quod superest vale et fave. Dabam Hanoverae 19. Jan. 1706.
P. S. Dom. Hermannus apud Basileenses vir doctus, de quo sententiam meam quaeris; in Mathesi, ut scis, egregius est. Quid in aliis praestiterit, equidem satis exploratum non habeo, cum neque collocutus sim unquam, neque nisi de Mathematicis cum eo per literas communicaverim: Non dubito tamen, qui [possit] majus, posse minus, et cum Theologiae se dederit, philosophiam excoluisse.