Series II Band 4 · No. 12.

ERNST SALOMON CYPRIAN AN LEIBNIZ

Coburg, 20. Dezember 1701. [23.]

Latin

Perillustris atque Excellentissime Domine,

Beneficia Am Kopf der Seite von Leibniz' Hand: resp in me collata, et merita Tua in rem literariam, Patrone aeternum colende, subinde mihi fiduciam inspirant, fore, ut non aegre feras cultus mei testificationem, si quando eam literis Tibi significarem. Cumque nihil sit in rebus hujus aevi, quod amori Tuo ulla ratione possim praeferre; non solum dare ad te literas constitui, devotionis meae internuncias; sed et patrocinii Tui continuationem magnopere efflagitare.

Caeterum studia mea quod spectat, possem forte muneri satis amplo admoneri, nisi tenuitatis meae conscientia me revocaret: cujus rei occasionem rationemque tibi potius a D. Schmidio exponi velim quam a me, in his minime diserto, commemo[rari.] Publicum observantiae meae specimen, qua Te ac A. Magliabechium jure meritoque prosequor, quaeso aequi bonique consulas, si videris illud propediem pedibus Tuis advolutum. Rogo interim, ut de Campanellae vita studiisque mecum communices per Dn. Eccardum, quae habere Te scio. Vale, Europae decus, et me amare perge. Scrib. in collegio Casimiriano MDCCI. XX. Xbr. Coburgi.

E. S. Cyprianus

A Son Excellence, Monsieur de Leibnitz, Conseiller de S. A. E. de Bronsvic et Lunebourg.