Series II Band 4 · No. 11.

BURCHARD DE VOLDER AN LEIBNIZ

Leiden, 7. Oktober 1701. [6.14.]

Latin

Illustri Viro Godefrido Guilielmo Leibnitio S. P. B. De Volder.

Quoniam tibi consultius visum est, quanquam vereor ut succedat, age progrediamur in examine definitionis, quam de substantia dedi. Quare ad ea, quae objicis breviter sic habe.

Posita mea definitione substantiae, sequitur unamquamque substantiae perfectionem (quam vere repraesentaminis materiam dicis) mihi quidpiam seorsim repraesentare, quod cum alia ejusdem, si fieri queat, substantiae perfectione nihil repraesentet commune. Unde videtur recte concludi, unamquamque perfectionem aliam denotare substantiam, aut saltem, si dicamus substantiam unam plura habere attributa, nos illa attributa eadem dicere, in quibus tantum abest, ut unitatem aut identitatem intelligamus, ut e contrario inter ea maximam, quae in conceptum cadere potest[,] intelligamus diversitatem; quo ipso aliud videmur verbis dicere, quam mente intelligimus.

Quod addis meam substantiae notionem videri non convenire iis, quae vulgo sic appellantur, sed substantiae simplicissimae tantum, id partim meae definitioni, opinor, non officit, cum notum sit quam confuse vulgo de his notionibus loquantur, partim pro ea militat. Nam si conveniat substantiae simplici, involvit certe in se generalem substantiae notionem, quae in notione substantiae simplicis necessario continetur. Et quid si omnis substantia simplex foret, quatenus est substantia?

Quod de causa substantiae dicis, existimem si nullius substantiae essentia concipiatur absque causa ejus possibili, nullius essentiam concipi. Modorum siquidem causas possibiles concipere mihi videor, sed substantiarum nullas. Hinc vulgo eas dicimus creari, hoc est, habere causam a qua producantur, sed modo nescio quo.

Quod de diversis Ellipseos producendae modis adjungis, objecissem nunquam, quia jamdudum persuasissimus fui, priorem tuam quadruplicationem huic difficultati omnino satisfacere. Quod vero posteriorem attinet, nescio, an eam recte assequar. Suspicor tamen te per res incompletas intelligere res mere passivas, quibus nos pro arbitrio nostro quoslibet motus ascribimus, et in quibus nos vel ad omnes vires, vel ad partem quandam earum respicimus; per completas vero res, quae in se habent determinatam agendi vim, qua et omni quidem agendo, videntur necessario determinatum effectum et eo quidem necessario modo, quo ad actionem determinatae sunt, producere.

Proprietates a modis distinguo, eo quod proprietates cum essentia rei reciprocentur, adeoque ab ea non differant, nisi nostro concipiendi modo, modi nequaquam. Nec puto proprietates conceptu alieno indigere. Supponamus extensionem se sola concipi, ejus proprietas est, quod sit in loco. Verba alia sunt, fateor, conceptus idem. Quid enim est in loco esse, quam extensum esse?

Effectus autem erunt modificationes, aut, quod malim, proprietates causae. Inter se enim reciprocantur. Et certe si causam intelligamus proprie eam rem, quae causat, quatenus causa est, et quatenus agit omnibus suis viribus, quibus enim non agit, iis causa non est, admodum arduum erit causam ab [effectu] distinguere. Ponamus Ellipsin, ope fili in focis fixi describi; Ea apicis styli, quo describitur, circumductio propria causa est Ellipseos; Sed ea nonne ipsa Ellipsis est?

Idem posse esse effectum plurium causarum concurrentium, ut verum est, si, ut vulgo solemus, minus loquamur accurate, ita in accurata notione causarum et effectuum falsum existimo. Illae enim plures causae, aut earundem erunt operationum, ut cum duo pondera aequalia simul agentia corpus aliquod attollunt, in quo casu simile erit utriusque effectum, non idem, unumquodque enim pondus dimidiam corporis attollit partem, aut erunt diversarum operationum, ex quibus necessario sequuntur effectus diversi.

Substantiam alterius interventu modificari, non infitior, si loquaris de substantiis unius specificae naturae. Tum enim quatenus substantiae sunt, non differunt; Quare verum puto quod addis substantiam ejusdem naturae influere in quamcunque aliam etiam ejusdem naturae, ita ut si una earum sublata, aut diversa fingeretur, omnia ab iis quae nunc sunt, diversa sint futura. Quod ipsum fortasse etiam latius patet.

Si A et B nullum habeant praedicatum commune, nullam habebunt operationem communem, nullum itaque effectum commune. Tertium itaque C, quod supponitur utroque indigere ad sui conceptum, non indigebit eo, quod utrique commune est, Nullum enim est. Sed indigebit praedicatis utriusque diversis. Quae cum diversa sint, nec ideo alterum alterum involvat, adeoque a se invicem separari possint ut A a B, sequetur illa duo, quae in C continentur, a se invicem separari posse, hoc est, sequetur tertium illud C non unum esse, sed ex duobus diversis compositum.

Neque tamen negare velim modum qui ex pluribus ejusdem naturae substantiis sequitur unum esse posse, modo formalis causa, ut in Ellipseos exemplo loqueris, sit una ac eadem. Exemplo, quid velim illustrabo. Sint duo corpora A et B agentia in corpus C, ita ut A illud dato tempore pellat per rectam CG, B vero per rectam CE, movebitur illud corpus per CF eodem ritu ac si ab uno corpore D per rectam CF impulsum fuisset. Nec mirum; cum enim binae determinationes per CE, CG conveniant cum illa per CF, necessario idem effectum sequitur; sed alias id fieri posse non existimo.

Ais deinde ex mea notione substantiae modos nullos orituros. Nec inficior. Imo hoc ipsum est, cur tam avide expetierim demonstrationem, qua pateret omnem substantiam ex natura esse activam. Omnem certe eam substantiam, quae modorum varietati obnoxia est, involvere actionem et vim activam aut in se, aut in ea substantia, quae varietatem facit, ipsa res loquitur; Quare facile agnosco omnem creatam substantiam, quam infinitae varietati subjectam esse, experientia constat, vi activa pollere, sed hanc ex natura substantiae fluere, et ab ea inseparabilem esse, id est cujus demonstrationem a priori unice requiro.

Primitivae notiones utut a derivatis aegre distinguantur, putem tamen perfectae scientiae munus esse eas distinguere, et ex primitivis derivatas deducere.

In extensione plura te concipere affirmas, continuitatem et coexsistentiam. Sed haec pro iisdem habeo. Ea enim mihi eadem sunt, inter quae nexus necessarius et reciprocus est. Possum quidem continuitatem concipere absque coexsistentia, ut in tempore, sed hinc non sequitur ea in extenso esse diversa, quia possum speciem concipere absque individuo, licet id, quod speciem dico in individuo revera non differat ab illo ipso individuo, cui ascribo. Dicis ut extensio sit requiri res plures, quarum continua sit coexistentia. Verum me quod attinet, illas res plures non facile dixerim, quia ex definitione modo data, inter illas res, si ita loqui ames, est nexus necessarius et reciprocus. Quamcunque enim hic supponas pluralitatem, certum est extensionis partem A, nec posse concipi, nec posse existere absque parte B, et vice versa.

Haec sunt, Vir celeberrime quae mihi tua perpendenti in mentem venere, quae solidissimo tuo judicio lubens submitto.

Quae porro de Hugenianis, quaeris, nosti, opinor, Clariss. Fullenio et mihi ab illustri p. m. Hugenio demandatum esse, ut quae inter scripta ejus praelo apta essent ederemus in lucem; quod tardius peractum est, tum quia tardius illa scripta ad nos devenerunt, tum quia in iisdem locis non vivimus, ut et propter varia quae remoram injecerunt impedimenta. Nobis in animo est edere ejus Dioptricam, tractatum de Parheliis, Automatum Planetarium, prout ipse descripsit, et quaedam ejus de motu. Dioptrica jam sub praelo est, sed operae lente procedunt. Romerianum non satis perspectum habeo, ut diversitatem assignare possim. Hugenianum in plano monstrat Planetarum circa Solem motus tam in longitudinem, quam latitudinem ad datum tempus, idque ope Horologii, quod unum omnibus Planetis communem axim variis pro singulis planetis dentibus instructum movet, ita ut Planetis semel debito loco collocatis, illa machina solo suo motu ad multos annos loca Planetarum designet.

Hartsoekerium a longo tempore non videram, nec de eo inaudiveram quidquam. Quare ne quid tibi non satis compertum significarem, scripsi ad eum. Ille vero, salute ad te data, rescribit, verum esse se in terendis vitris objectivis ex ingenti sphaera summo cum successu occupatum *esse; habere se optimae notae vitra, 100, 200, 300, 400, 500, et 600 pedum, eoque se non sine patinarum officio, sed patinarum vitrearum officio elaborare, ut in Dioptrica explicuit.*

Ad posteriores tuas responsum dabunt Oudini et Baylii litterae, quas his adjectas vides. Vale.

Lugd. Batav. a. d. VII Octobris MDCCI.