Series II Band 4 · No. 113.

LEIBNIZ AN GIOVANNI BATTISTA TOLOMEI

Hannover, 17. Dezember 1705. [101.115.]

Latin

Rmo Patri Johanni Baptistae Ptolemaeo Godefridus Guilielmus Leibnitius S. P. D.

Vereor ne Tibi occupato majoribus intempestiva adveniat Epistola mea. Scripsissem maturius nisi Eximium Opus tuum exspectassem, Philosophiae Mentis et Sensuum titulo apte inscriptum; quod utinam aliquando sequatur similis a Te Theologia Mentis et Cordis, haud dubie jam ex praelectionibus Tuis parata. Ipsum opus editum tandem accepi beneficio R. P. le Bos, ordinis vestri, qui Hildesiae docet, nec temperare mihi potui quin percurrerem, etsi multis modis distractus. Jucundum fuit cum a multis annis talium librorum lectione mihi abstinendum fuerit, nonnihil cognoscere praesentem scholae statum, et meditationes viri, in quo moderatio cum perspicacia certat.

Esparsam olim et Sfortiam Pallavicinum potissimum ex vestris consulueram, hi mihi revixisse videbantur. Placuere etiam parsimonia Entitatum et Mysteriorum, arbores philosophicae, passimque inspersae observationes ad Historiam philosophicam scholarum spectantes, qua hactenus cum damno caremus.

Studiose inprimis legi quae habes de compositione continui, infinito, contingentia et cognatis, praesertim cum magno illa scopo Tuo inserviant stabiliendae religionis et naturalis et Christianae, de qua re quae polliceris non dubito quin pulcherrima sint futura. Mihi olim meditanti visum est, non aliter illo Labyrintho continui exiri posse, quam ipsum quidem spatium perinde ac tempus commune, non accipiendo pro alio quam quodam ordine compossibilium vel simultaneorum vel successivorum, a quo nec Tu abhorrere videris. Quicquid a toto reali abscindi potest, ei actu inesse Tecum putavi, non aeque quod a possibili seu ideali, uti numerus non potest intelligi ex omnibus possibilibus fractionibus conflatus nec fingi ultima minimave fractio sive simplex et aequabilis, sive inflata aut alia quavis ratione utcunque sumta.

grundlegend zu überarbeiten: Caeterum ex his aliisque visus mihi sum colligere substantiam unice consistere ĕn t^ṽ dynamik^ṽ vi scilicet activa et passiva, id est forma et materia. Extensionem vero et Molem, quae plerisque substantiam corpoream constituere videntur[,] aliis qualitates habentur reales absolutae, non nisi phaenomena esse bene fundata, neque aliud habere reale quam consensum inter se metaphysico-mathematicum eorum omnium quae animae vel Entelechiae percipiunt quibus cum adjuncto cunque passivo totum constat Universum neque aliam esse Extensi compositionem. Harmoniam illam praestabilitam esse a communi causa id est Deo (cujus inde nova demonstratio) ex ea, quibus intellectis nihil amplius occurrere visum est quod moram faceret in generali philosophia, et quod non mire faciat ad Theologiam. Utinam haec omnia redigere vacaret in Euclideas demonstrationes, quemadmodum fieri Caeterum ex his aliisque visus mihi sum colligere substantiam et realitates etiam accidentales, unice consistere (ut publice etiam monui) ĕn t^ṽ dynamik^ṽ* vi scilicet activa et passiva,* *primitiva et derivata quod vulgo formam et materiam qualitatemque appellant. Extensionem vero et in ea Molem seu impenetrabilitatem cum caeteris corporeis praedicatis inde ortis, quae multis substantiam corpoream constituere videntur et aliis qualitates habentur reales absolutae, revera cum multis antiquis sapientibus non nisi phaenomena esse arbitror bene fundata quidem, neque fallentia, sed quae non aliud habeant reale objectivum quam ex quo et somnium a vigilia discernimus, consensum inter se metaphysico-mathematicum eorum omnium quae animae vel Entelechiae percipiunt sive eandem secum, sive per sua cum aliarum phaenomenis compares, Entelechiae inquam, quibus cum adjuncto cunque passivo totum constat Universum (quae quantum et mysteriis explicandis inserviant facile intelligis) neque aliam esse inveniemus Extensi compositionem quam ex phaenomenis diversorum aut diversis percipientis ejusdem, qualis et numeri foret, si infinitae animae propriam quaevis functionem considerare fingerentur aut eadem anima semper aliam temporibus infinitis. Hinc etiam manifestum est omnia tota realia esse discretae quantitatis, continuam non nisi idealem. Plura actualia quam numero ullo comprehendi possint admitto, sed quae totum proprie non constituunt. Itaque nec numero nec lineae accurate loquendo tribui potest infinitum esse, quod ni fallor demonstravi. Harmoniam substantiarum sive quod idem est percipientium monadum, praestabilitam esse a communi causa id est Deo (cujus inde nova demonstratio) quaeque alia sunt in meditatiunculis meis pleraque jam a Te animadversa video. Iis perspectis nihil amplius occurrere mihi visum est quod moram faceret in generali philosophia, et quod non mire faciat ad Theologiam. Utinam haec omnia redigere vacaret in Euclideas demonstrationes, quemadmodum fieri posse video. Leibniz bemerkt am Rand: Materia nostra substantialis habet partes tantum potentiales, ac corpus humanum est aggregatum.

Quod superest cum praesertim annus adsit novus, quem votis initiamus, a Deo Tibi Vir summe sanitatem diurnam precor, ut quemadmodum solitus es, non contemplando tantum sed et agendo ad ejus gloriam porro operam insignem conferre possis.

R. P. Bouvetum amicum meum ex Sinarum regno rediisse accepi. Ejus et sociorum ardorem juvari optem a summo Pontifice et Christianissimo Rege, sed inprimis id curari, ut dum illuc nostra ferimus, illinc egregia gentis ad nos referamus, ne aliquando poeniteat hanc occasionem neglexisse. Vale et fave. Dabam Hanoverae 17. Decembr. 1705.