Series II Band 3 · No. 38.
LEIBNIZ AN MENTET KETTWIG
Hannover, 7. (17.) November 1695. [35.44.]
[l]
Ex responsione. Nobilissimo et Consultissimo Viro Dn. Menteto Kettwigio Icto doctissimo. Godefridus Guilielmus Leibnitius. S. P. D.
Pro munere pereleganti gratias debitas reddo, et illis applaudo libens qui ad constituendam
solidiorem jurisprudentiam ut te placere video diligentiam doctrinamque conferunt. Placet in
tuis vel ipsa scribendi forma, qua sententiam tueris, salvo cultu qui excellenti adversario
debebatur. De rebus ipsis tecum in eo sentio, quod literis etiam tuis attingis, magno acumine
Hobbium scripsisse de civili philosophia. Addo ne in illis quidem spernendum videri ubi
dissentire necesse est. Magnorum certe virorum etiam erratis solemus doceri. Itaque Hermannum
Conringium alicubi insanientem Hobbii sapientiam dicere miratus sum, eo magis quod alioqui
censorem novis quoque Scriptoribus non iniquum deprehenderim. Quid ego de doctrina Hobbiana
sentiam, tum ex Codicis diplomatici praefatione, tum ex libello quem Novae juris
methodi titulo adolescens scripseram, tum vero maxime ex nonnullis intelligi potest quibus
nomen meum non praescripsi. Sed nolo Te tenere diutius, non defuturus occasioni, si qua sese
offerat, qua testari possim, quantum illis deberi judicem, qui literis laborantibus opem ferre
possunt. Vale. Dabam Hannoverae VI. Novembr. MDCVC.
[L]
Nobilissimo et Consultissimo Viro Domino Menteto Kettwigio Godefridus Guilielmus Leibnitius S. P. D.
Pro munere pereleganti gratias debitas reddo, et illis applaudo libens, qui constituendae solidiori jurisprudentiae doctrinam diligentiamque conferunt, quod Tibi propositum video. Placet in his quae mittis vel ipsa scribendi forma qua sententiam tueris salvo cultu qui excellenti adversario debebatur.
De rebus ipsis in eo tecum sentio, quod literis etiam tuis attingis, magno acumine Hobbium scripsisse qui et mihi est inde a puero lectus. Addo ne in illis quidem spernendum videri ubi dissentire necesse est. Geometrica tamen excipio, in quibus tantopere errare potuisse virum ingeniosissimum, et in ea ipsa scientia praeclare versatum inter singularia mentis humanae recenseo, quorum rationem reddere difficile est. Quae de corporis natura scripsit plurimum habent boni. Sed dum nil nisi corpus admittit in rebus, philosophiam suam caetera egregiam misere corrupit.
De rebus civilibus, principiisque justi vera multa et praeclara, sed non sufficientia dixit. Agnosco homines mutuo metu et necessitate ad colendam societatem constituendamque potestatem societatis custodem cogi; sed praeter metum amor, praeter miseriae fugam, felicitatis illecebra accessit, quae mutuis inprimis auxiliis constat. Eaque ipsa in Codicis diplomatici praefatione distinxi. Ab Amore igitur juris fontes repeto, sed qui sit dignus sapiente; amor autem tendit ad felicitatem, in quo inest vitare miseriam, et dare operam, ne nobis exitiosa sit cura alieni boni. Itaque quod in Hobbianis principiis rectum inest, altioribus illis continetur, non vicissim.
Sed nec Hobbiana de summa potestate decreta certis demonstrationibus colliguntur aut rebus humanis congruunt. Si illum audimus, quisquis potestatem summam habet, omnimodam habet, nec possumus partiri jura regnandi; usque adeo ut in Regis arbitrio sit etiam de successore constituere. Quod tamen ne in ipsa quidem Gallia feretur. Argumenta quibus haec probare instituit, satis virium non habent. Fateor incommoda metui posse dissensu eorum, quibus creditae sunt diversae partes reipublicae. Sed non omne quod incommoda trahit intolerabile aut vitabile est. Quin potius districtas illas sententias Hobbianas, et Metaphysicam alieno loco exercitam obtrudere mentibus humanis multo plus difficultatis haberet. Neque facile gentem reperias, cui non circa gubernationis formam alia omnia placuisse constet. Illud tamen et probo et tueor possessori supremae potestatis resistendum non esse. Quanquam non sit haec regula tam abscissae aut Mathematicae veritatis ut exceptionem nullam ferat, non magis quam aliae pleraeque civiles sententiae. Non possunt demonstrari positiones juris et aequi, nisi ex consideratione boni, cujus cessantis inest illis exceptio, quemadmodum apud ICtos regulis exceptiones saepe insunt ipso jure. Itaque si manifeste in publicum exitium feratur, et veluti furat qui rebus praeest, Grotio assentior. Et cum justitia (mea definitione) sit caritas sapientis, justum non puto, quod absurdum est, quale fuerit, perdere Rempublicam, ut formam regnandi tueamur, quae tamen ideo reperta est, ne pereat Respublica. Ut illud Poetae non longe absit: Hic rogo non furor est ne moriare mori? Quae talia sunt, ut nec Te dissentire arbitrer. Et Hobbium longius etiam facultatem resistendi extendere scio, quam a me probetur. Nam etiam reus capitis, etiam non innocens, jus apud ipsum habet, omnia pessundandi, ut sit salvus. Quod et ego admitterem, si vita nostra hac vita finiretur.
Sed nescio quomodo praeter institutum sese diffudit Epistola. Vale vir clarissime, et hoc Tibi persuade nunquam me occasioni defuturum, qua Tibi testari possim, quantum illis deberi judicem, qui recta studia ornare possunt. Dabam Hanoverae 7 Novemb. 1695.