Series II Band 3 · No. 31.
LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS
[Hannover,] 5. (15.) September 1695. [27.46.]
Ex literis meis ad Dn. Vincentium Placcium ICtum Hamburgensem 5 Septembr. 1695.
Quam mirifice sim distractus dici non potest. Varia ex Archivis eruo, antiquas chartas inspicio, Msa inedita conquiro. Ex his lucem dare conor Brunsvicensi Historiae. Magno numero literas et accipio et dimitto. Habeo vero tam multa nova in Mathematicis, tot cogitationes in Philosophicis, tot alias literarias observationes, quas vellem non perire, ut saepe inter agenda anceps haeream, et prope illud Ovidianum sentiam: inopem me copia fecit. Jam 20 et amplius anni sunt, quod Galli Anglique videre meum Instrumentum Arithmeticum sine exemplo novum et a Neperiana Rhabdologia, a Pascaliana Machina pariter et a Morlandiana toto coelo diversum. Nam si numerum ingentem per alium ingentem multiplicare velis, tantum opus est toties rotam quandam promota parte machinae circumagere, quot sunt notae in multiplicatore. Et prodit productum omnibus numeris absolutum, ita ut nulla additione intercalari sit opus. Et parvus an magnus sit numerus multiplicandus non refert, cum res eodem tempore in utroque absolvatur. Ex eo Oldenburgius, et Hugenius, et Arnaldus me per literas suas amicorumve hortati sunt, ut artificii descriptionem in publicum proferrem, sed distuli quod specimen Machinae non nisi exiguum haberem, sufficiens quidem demonstrationi apud artifices, sed non usui apud quoscunque. Tandem vocato ad me opifice nec sumtibus nec tempori peperci donec rem ad perfectionem deduxi, machina confecta, in qua ascendi potest ad numeros duodecim notarum. Annus est quod hoc sum consecutus, retineo tamen adhuc opificem ut alias machinas similes jam paret. Nam passim expetuntur. Describerem libens peculiari dissertatione, sed tempus deest. Inprimis tamen et Dynamicem meam absolvisse vellem; qua veras tandem naturae corporeae leges me complexum puto, ut problemata solvere possim circa corporum actiones inter se, quae per nota hactenus praecepta non habentur. Amici Geometriae interioris a me productae conscii urgent, ut meam infiniti scientiam edam, qua nostrae novae Analyseos fundamenta continentur. Nam Mathesis universalis de quantitate in universum duplex est, agit enim vel de magnitudine finita, et hoc facit Analysis vulgaris seu Algebra (vulgarem voco quae Vietae et Cartesio innotuit), vel de magnitudine infinita, sed quatenus ejus ope finitae magnitudines inveniuntur. Et hoc facit Analysis cujus calculum ego produxi quem Hugenius ipse, quamvis maximus Geometra mire probare coeperat; publice professus esse multa tam profunde abdita, ut vix aliter obtineri posse videantur. Adde his novam quam molior Characteristicam situs, et alia multo adhuc generaliora de arte inveniendi.
Hi tamen omnes labores mei (si Historicos excipias), pene furtivi sunt. Nam in aulis scis longe alia quaeri atque expectari. Itaque sunt interdum tractanda quae pertinent ad jura gentium principumque, imperii inprimis nostri. Hoc tamen beneficio Principis sum consecutus, ut pro arbitrio possim privatis litibus abstinere.
Curabo ut ad Te perferantur tentamenta ex imperato scripta perì toỹ bandofóroy, judicii Tui discendi causa nam ne haec quidem Te latent. Interea et tà ĕristikà tractanda persaepe fuere, cum Neostadiensi et Meldensi Episcopis cum Pelissonio aliisque, qui cum moderationem magnam prae se tulerint, nihil vicissim a nostra parte humanitatis reliquum factum est, sed in rebus ipsis cura opus fuit, ne quid res nostrae detrimenti caperent. Et insignes Theologi meas meditationes non sprevere. Quantum vero id mihi cumulum literarum ac dissertatiuncularum peperit, neque editarum licet, neque edendarum, dici vix potest.
Haec vero alibi fere dissimulata Tibi, de cujus candore multum mihi polliceor, ideo scribo, ut facilius ignoscas meditationem circa accessiones Tuas differre coacto. Do tamen operam adhibito quodam juvene, ut nonnullae meae meditationes juridicae in ordinem redigantur; quas tuo judicio subjiciam lubens.