Series II Band 3 · No. 27.

LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS

[Hannover, Ende August 1695.] [26.31.]

Latin

Ex responsione:

Beasti me quod significas curaturum Te ne via posthuma edantur Tua. Sed rursus turbant, quae de Testamento scribis. Scis neminem ultimae voluntatis suae meliorem esse curatorem seipso. Valetudini Tuae optime ominor ex his quae scribis. Novi qui cum alvi duritie ad magnam senectutem pervenere. Chocolaten quin sis expertus non dubito. Sed puto eam literarum tuarum silentio damnari. Lacti tamen nihil aptius alias copulatur.

An vacaverit Tibi cum Bussingio communicare quae de protogaeis nuper scripsi, tum quid de iis sentiat V. Cl. scire pervelim. Item quo loco sint Msa Hinkelmanni orientalia sed maxime quid porro moliare. Doleo Jungii optima quaeque periisse. Utinam vir summus magis elaborasset in stabiliendis propriis quam discutiendis alienis. Miror nihil pene medicum in schedis ejus reperiri, magno indicio, etsi Medicinae doctorem, de arte utcunque constituenda desperasse.