Series II Band 3 · No. 253.

GABRIEL WAGNER FÜR LEIBNIZ

[Ende März bis Anfang April 1698] [252.254.]

Latin

Definitio est essentiae determinatio (optime in usu invenienda)

Aetas est duratio usque ad terminum durationis.

Mirari est impressione inexpectatae rei exuberante ita moveri, ut eam non prodere non possis.

Sapientia est notitia mundi. Notitia doctrinae sagacium virorum de mundo, cum propria crisi.

Mundus est primum necessarium, aeterna rerum origo, est Deus. Necessarium est quod potentia nulla aliter, quod per Naturam aliter esse nequit. (quia est a se ipso Mundus, alias tandem effectus potuisset fieri sine causa; factusque esset procul dubio melior, ac est, si aliter fieri potuisset).

Magnanimus est, qui non nisi magna facit, parvos tamen colit.

Crudelitas est voluptas ex aliorum malo.

Amare est ut alicui bene sit, laborare, citra proprium commodum. Alicujus commodum promovere sponte. Amor est spontanea pro alterius bonis cura.

Castitas est amor unius foeminae.

Scortatio est amor multarum seu Vaga libido.

Viduitas seu coelibatus est amor nullius, seu Abstinentia a foeminis, seu Vita monastica. (Incogitantia praeter spem et voluntatem aliquem in vitium amoris praecipitans, inordinata tantum castitas est Politicae adversa, sicut duellum vel superstitio est intempestiva fortitudo vel religio. Aliquem sic lapsum dicere scortatorem tam ridiculum est quam semel inopinato inebriatum dicere Trunkenbold, ebriosum vel lurconem).

Virtus est propositum semper optime agendi. Amor hominum (sui vel aliorum) ad conscientiae bonae dictamen exactus.

Conscientia est interna praesentatio ejus quod verum justumque putatur.

Pudor est metus ne detectione ingratorum amittatur aestimatio (opinio praecellentiae, amor et honor).

Essentia est compages modorum et accidentium, gignens proprietates, et alia accidentia.

Totum est compages omnium, seu Extra quod nihil est. Cui nil deest. Omnibus simul contentis aequale.

Quantum est determinabile. Capax mensurae.

Quantum continuum est extensum locale. Cohaesio partium juxta se. Cujus elementa sibi adjacent.

Continuum est quod sine hiatu cohaeret. Cujus elementa sine interstitio, uno tractu se tangunt.

Quantitas discreta est, cujus partes separatae concipiuntur.

Numerus est correlatio rerum, quatenus entium. (Quotitas rerum). Relatio existentiarum.

Intensio est quantitas, nec discreta, nec continua, cujus momenta coexistunt. Quantitas qualitatis aucta.

Relatio logica, est relatio attributorum rei.

Metaphysica scholastica est solertia circum attributa rerum. Ars attributorum.

Attributum est conceptus de re.

Pars est aliquid de toto. Minus toto.

Metus est expectatio mali.

Sperare est aliquid eventurum putare. Spes est opinio de futuro (si cum fiducia, tunc vulgo habetur virtus).

Risus est expressio beneplaciti natura minus quam sponte facta.

Perfectio est defectus defectuum. Immunitas a defectu. Omnibus bonis instructio.

Bonum est, quod cum natura convenit. Quod praestat commodum.

Galant homme, est qui corporis, ingenii, gestuum ac vestium elegantia, favorem hominum lucratur, est Effectus matris, saltatoris ac sartoris, qui junctis viribus eum finxerunt.

Ordo est status connexionis. Tenor seu forma respectus, quo res distincte cohaerent.

Abalienare, est aliorsum convertere pedetentim ob gravem quasi causam.

Abdere, est notitiae subducere.

Abire, est locum deserere.

Abstinere, est re uti nolle.

Abscindere, est brevius reddere. Totum in partes mutare.

Acuere, est penetrationi aptum reddere. Ad penetrandum praeparare.

Acetarium, est ferculum carni assae comes, e sapidioribus herbis aceto, oleo et pipere conditum, aculeum addens.

Acidum est sapor acris non amarus.

Acu«leus» est claviculus metalleus pro vestibus aptandis.

Hospitio excipere, est pegrinum victu, quiete et aliis voluptatibus suae domus reficere.

Accidere, est ignota causa inopinato a «fato» mitti.

Acquirere, est possessorem fieri.

Adorare est summam submissionem exhibere, certaque verborum ac gestuum serie honorare.

Honorare est dotes alicujus (sapientiam, potentiam, virtutem, sublimitatem etc.) magnifacere.

Civilitas est honoris exhibitio spontanea praeter debitum.

Humilitas est professio suae vilioritatis.

Modestia est conjunctio civilitatis et humilitatis.

Adducere, est ex absente facere praesentem.

Admonere est commodi modum suggerere.

Causa est id quo quid efficitur.

Astutia, list, est sagacitas malitiae juncta.

Justitia est virtus suum cuique tribuens. Justum est quod cum legibus convenit.

Justitia divina est placitum naturae.

Jus est ratio, qua aliquid debetur.

Politica est ars regnandi.

Statistica est ars regnandi cum honore regionis.

Cardo Politicae est ars dirigendi privata singulorum commodum ad concordiam communis publici.

Consilium est via ad commodum.

Vespera est initium umbrae terrae ab occidente sole usque ad submersionem ejus ad 18°.

Aegre ferre est incommodo e re male gesta orto inde dolere seu inquietari.

Patientia est requies animi in malo. Consensus in mali tolerantiam.

Ira est commotio spirituum per bilem optans poenam vel dolorem.

[Aegrotum] est animal oeconomia corporis turbata.

Aequare est quantitatem alterius inducere.

Aequale est ejusdem magnitudinis.

Aggredi est praeparatione facta, initium facere negotii.

Tirannis est ira continuata: Consuetudo faciendi et optandi mala.

Malitia seu improbitas est ĕpixairekakía*. Temperamentum continue optans mala e constitutione corporis.

Necessitas metaphysica seu sequior est conceptus (necessitatem physicam sequens et ex ea fluens) cujus oppositum implicat contradictionem. Sed haec necessitas non est vera.

Similia sunt quae iisdem constant numeris, seu aequalibus seu inaequalibus.

Agnoscere est perceptionem intimam (essentialem) fateri convict«io».

Altitudo est distantia a centro.

Novum est nuper ortum.

Recens est permutatum, si usurpato substituitur usurpandum.

Ludere est e vilibus ordinatis voluptatem captare (animum reficere).

Album est superficies magis glabra plerosque radios reflectens. Nigrum est porosum lucem implicans et suffocans.

Ratio est potentia judicandi et inveniendi, seu syllogismos faciendi. (Cui ergo ratio jam est, logica eam frustra discet, cui non est, discere non poterit quia brutum est).