Series II Band 3 · No. 25.

VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ

[Hamburg, 11. August 1695.] [21.26.]

Latin

I. N. J. C.

Nobilissimo et excellentissimo Dn. G. G. Leibnutz.

V. Placcius S. P. D.

Nuperae tuae, ut omnes aliae priores, mihi longe suavissimae, dupliciter tamen animum afflixere meum. Nuncio nempe de sinistra valetudine, quam spero proximis meliorem me intellecturum, et opto precorque Deum, ut Canicularibus hisce diebus ferias meditationibus et corpori acidularum aut aliam medicinam faciens, vigeas iterum plene valeasque. Alterum ex eo capio dolorem, quod nihil adeo quidquam me communefacis de ullo articulo supplendo vel [mutando] mearum accessionum. Quod adeo nulli alii caussae quam deficienti, adhuc ad acriorem censuram otio possum imputare. Itaque tertium nunc id rogo quam instantissime. Da hoc non tam mihi, quam orbi erudito, ut dum licet ac ineditum est systema, fructum ex tuis monitionibus capiens, illic emendem et suppleam, ex ingenio etiam tuo, ad hoc tam benigne tibi divinitus concesso aliquammulta. Non potes mihi gratius quidquam praestare. Habebis non obsequentem modo monitis tuis, sed ex animo gratum. Jacobi Thomasii acceptio vocabuli strictior de Jure Naturae nihil in re ipsa immutat, et consensu hactenus nostro, de ratione status; nisi quod eam et bonam facio et malam, nec ipso invito, utramque vero partem, non speciem condivisam juris naturae. Systemata horum compendiorum vix alia quam posthuma publicabuntur. Nec in schedis sunt, sed continuo textu munde jam descripto; cui quoties additur aliquid continuo per amanuensem munde adscribitur, aut inseritur aut mutatur. Eam etiam Testamento meo legem editioni dicam; ut non sperem nisi Deo peculiari ex ratione aliud ordinante, inedita me defuncto diu mansura. Schedarum Jungianarum fasciculos ecce, titulis splendidis, contentis plerosque jejunissimis constantes. E. gr. Historia litteraria continet aliquot libros in nundinis emendos, aut nundinali catalogo promissos etc. Ego jam tandem combustis omnibus melioribus, in testamentariorum etiam Jungianorum numerum allectus decrevi adscripta, si quando editor inveniatur, publicare. Sed aegre tam parum lucrosis sumptus a bibliopola impetrantur.

Ad diaetam quod attinet meam, ea in solo lactis vaccini boni usu pro potu et cibo consistit, aut ex ubere aut igne calentis, non cocti, sine ullo additamento. Eam nunc septennio pene integro servavi, et primo quidem trimestri adeo stricte ut neque buccellam panis addiderim, adeoque physice cognoverim, quod non solo pane vivat homo. Inde panis buccellam intrivi in prandio et coena, jentaculo et merenda pura retenta. Tandem ova et farinacea ac criminacea incocta lacti, et placentas, teganites et bellaria, post annum quando placuit pisces et carnes sed rarius addere coepi. Semel tamen diebus XV fere, mane ac vesperi, in horto studiis abstinens et motu corporis continuo quotidie me exercens omnia quae matri et commensalibus ejus apponebantur una comedi citra noxam. Totis illis 7 annis recidivam arthriticam sensi nullam. Nisi quod finito primo trimestri passulis majoribus alvum ciens aliquoties octiduo inde iterum decubui, sed doloribus exiguis. Semel ex alio errore diaetae ad horas duas acri dolore sum afflictus postea, quem maceratis lacte meo floribus sambuci mox sedavi, et alvo per suppositorium subducta, quam movere tartaro vitriolato frustra tentans malum hoc maxime procuraveram, alias tamen jam imminens ex errore plusquam uno diaetae. Caeteroqui duritie alvi continua, ut ante curam susceptam plerumque jam affligebar, ita exinde multo magis sum vexatus, quae in dolores capitis olim ignotos mihi plane vergit. Olim variis laxantibus infeliciter, nunc solis suppositoriis et clysteribus feliciter curatur satis aestate hac: quid hyeme futurum sit Deus noverit. Juscula bubula uti nuper scripsi nunc demum usurpari coepta non multum continuabuntur, calefacientia nimis sanguinem et sitim inducentia. Sed stomacho laeso quo Cicero ad Atticum vetabat ea mihi conducunt. Denique quo puriorem lactis solius usum servo, hoc mihi et corpore et animo est melius. Quominus id continue servem impedit officii mei ratio. Quo per loquelam nimiam Darüber von Leibniz' Hand verdeutlichend: nimiam saepe sitis saepe sitis excitata et fatigatio plus lactis requireret quam cui concoquendo ventriculus sufficit. Inde jusculorum et cerevisiae secundariae aut decoctorum necessitas, quae deinde aliam ciborum solidiorum post se trahit. Caeteroqui a lectionibus ferians, et quiescens alioqui plus solito, ut lacte solo possim nutriri, nil me felicius, nil sapidius meo lacte, quod nulla diei hora ad nauseam offertur, et capitur quoties appeto, ita ut non fastidiam neque satur, sed in perpetua maneam appetitione ac nutritione per vices horarum 4 aut circiter. Ecce rem totam, si tanti est.

Juridicam Bibliothecam Gallicam nondum vidi. Tua quae memoras si vel commodato ad dies paucos habere liceret oppido id mihi volupe foret. Tschirnhausii editio nova necdum mihi visa est: et nisi quae nova memorabilia, quod negare videris, contineret, priora ut verum fatear parum me juvarunt. Non video quid Logicis addat novi. Ea vero quaerebam. Quod ad distinctionem notitiae per imaginationem et intellectum, aut ego non capio eum aut ipse non praestat promissa. Caeteroqui hanc distinctionem omnino cuperem probe nosse. Specimen dynamicum non risi, sed ulterius declarari optavi. At nunc etiam magis multo de ratione commercii animam inter et corpus, quae sperare jubes. Mathematica resumere non vacat. D'Artis me convenire dignatus haud est. De Spenerianis consentio et Ecclesiae vicem doleo. Vale.

[Hamb. 1695. Cal. Augusti.]