Series II Band 3 · No. 218.
ERNST SALOMON CYPRIAN AN LEIBNIZ
Helmstedt, 28. Juli (7. August) 1699. [216.221.]
Illustris Domine,
Tua singularis humanitas, qua in tanta fortuna exsplendescis, ac venerantium vota provocas, impellit me, ut Tibi gratias agam pro cura mearum rerum, quam suscepisti. Praeter gratias autem ac vota, quae pro salute Tua nuncupo, nihil mihi est, obscuro homini, quod de mea devotione testetur. At nulli unquam vitio fuit, Illustris Domine, Deos colere, quoquo modo posset. Itaque nullus dubito, quin pretiosa Tibi apparitura sint munuscula mea, animus videlicet gratus, ac devotissima subjectio: quum hae sint meae divitiae.
Ad systema definitionum post nundinas intrepide accingar, atque obscuris ingenii conatibus nonnihil claritudinis a nominis Tui, si patieris, splendore conciliabo: omnia coram expositurus, ubi ad sacrosanctos pedes Tuos devoluto eosdem licuerit exosculari. Professionem extraordinariam Tuis auspiciis consecuturum me confido, quandoquidem et Cellis sunt, qui favent. Sed Deo atque Tibi rem omnem committam. Respice igitur clientem, et magnam mihi praeclare agendi necessitatem impositam arbitrabor. Vale. Scrib. in Acad. Julia MDCIC d. XXVIII. Jul.
Illustr. Nom. T. aeternum subjectissimus M. Ernestus Salomo Cyprianus.