Series II Band 3 · No. 191.

LEIBNIZ AN MICHEL ANGELO FARDELLA

[Hannover], 23. November (3. Dezember) 1698. [187.202.]

Latin

Vir celeberrime Fautor et Amice Honorande.

Librum Am Kopf der Seite in L von Leibniz' Hand: Dno. Abbati Mich. Fardellae Lectori publico patavino. Am Kopf der Seite in l2 : Ad Dn. Abbatem Fardellam Tuum de natura animae humanae ab Augustino detecta recte accepi et pro insigni munere gratias ago. Sunt enim in eo Opere multa egregia partim Augustiniana (quorum plurima repetiit etiam Cartesius) partim Tua. Agnosco Te magna prudentia egisse, quod D. Augustinum ex mortuis, Emmum Norisium ex viventibus Tibi celebrandos sumsisti; ea enim ratione applausum habebis apud vestros et gratiam, qua arte apud nostros opus non erat. Equidem ut candide dicam quod sentio, D. Augustinus, vir utique magni ingenii, passim insignes habet igniculos emicantis circa res philosophicas Veritatis, sed rationes saepe affert parum firmas, nec certas satis habuisse videtur comprehensiones. Operae pretium faceret, qui vera ejus et Platonicorum aliorum enuntiata dispersa digereret inflecteretque interdum ad normam meliorem, sed corpus rationum ejus in hac materia parum firmum putem; et altius omnia repetenda arbitror, quod Te quoque credo non ignorare cum nostra olim probaveris.

Den folgenden, kleingedruckten Absatz aus l2 hat Leibniz, wie unsere Lesarten zeigen, bereits in L stark *bearbeitet, um ihn so nach l1 und mit kleineren Ergänzungen zunächst auch nach l2 zu übernehmen. Dort hat er ihn jedoch wieder gestrichen und zunächst durch den zweiten kleingedruckten und ebenfalls stark bearbeiteten Absatz ersetzt, diesen dann wiederum verworfen und durch den Text bis "dici in amicos meos:" ersetzt*: Mihi vero, fateor, animadvertenti dudum ea in re consilium Tuum atque artificium praesens, non potuit non mutati a Te prioris animi opinio nasci. Nam apud nostros hae artes necessariae non erant. Accessit quod pollicitis desistens, nostris illustrandis, imo vel nominandis cautissime abstinuisti; haud dubie quod [ea] illic neque honori Tuo neque commodo velificari duceres, minusque plausibilem vestris mentionem ultramontanorum, praesertim ex diversa parte, visum iri (quanquam Vivianus et Guilielminus insignes Mathematici aliter senserint), judicares, quae omnia mutationem Tuam vel certe fluctuationem persuasere. Quin amplius, percurrens praeclarum alias opus Tuum, notavi loca non obscure dicta in amicos meos, Quibus illustrandis ut pollicitus fueras, imo nominandis cautissime abstinendum tibi fuit, ob causas quas agnosco graves. Praeterquam quod scio mentionem Ultramontanorum diversae partis apud vos saepe suspectam aut certe minus plausibilem haberi, quanquam enim Vivianus et Guilielminus insignes Mathematici aliter judicarint ut alios viros doctos; Romaeque etiam Fabretum taceam, qui omnes de me meisque mentionem fecere perliberalem. Tua tamen longe alia ratio est animique sententia prudente recondenda, cum sis non tantum juste in sacro ordine, sed etiam vix nuper de religiosa societate egressus, ex istis tamen omnibus fluctuare te circa ea quae olim asseverabas non potui non consectari. Nempe inter percurrendum, quoad licuit, opus Tuum notavi loca non obscure dicta in amicos meos Quanquam quid nunc de iis sentias, ex Tuo scripto minus intelligam, secus quam expectabam. Sed puto Tibi rationes fuisse graves, cur manum abstineres, et quae magis ad plausum gratiamque facere viderentur memorares.

Caeterum in doctissimo Tuo opere unum maxime inter percurrendum notavi, quod aliter factum optassem, nempe quaedam non obscure dici in amicos meos: ut cum ais, quosdam florere Mathematicos magni nominis qui Problematibus ab usu remotis, et operosissimis calculis impallescant, ad alios Geometriae cultores vexandos; animumque ea ratione reddant ineptum ad studia severiora: neque enim video quos designare potueris quam Bernoullios meos. Quis enim nunc fere praeter illos problemata proponit? Sed ignosces tamen, opinor, eorum causam apud Te agenti: si nosses eos, videres ad alia studia non factos ineptos; nec calculi illorum tam sunt operosi quam videntur minus in eo genere versatis. Plus artis in his quam laboris inest; nec tam calculi patientia, quam methodi ingenio constant haec sacra. Quod autem problemata proponunt elegantia et difficilia (: adde utilia, tum alias, tum quod faciliorem reddunt applicationem Geometriae ad naturam :) id faciunt me etiam probante, ut excitatis aliis, perficiatur Ars inveniendi. Nam vulgus Analyticorum, persuasum antea, se quidvis Cartesiana analysi posse, huic fiduciae suae indormiebat; ideo excitandi fuere ex torpore. Et ausim dicere, magnos hodie Artis Analyticae profectus, methodo meae novae innixos, bona ex parte propositis illis, quae reprehendere visus es, problematibus, deberi. Idem judicavit summus ipse in his studiis Christianus Hugenius, literis etiam ad me scriptis, qui istis quaestionibus valde est delectatus. Et Viviani vestri Excellentissimi Italiae hodie Mathematici, candorem admiratus sum, qui alienus licet a methodis nostris novis, mihique nulla interiore notitia colligatus, tamen in sua solutione sane pulchra aenigmatis Florentini, meditata mea, ultra quam possim agnoscere, celebravit. Haec scribo non animo Tui reprehendendi, sed nos apud Te purgandi, itaque aequi bonique libertatem meam consulturum spero. Dn. Abbatem Maurum a Te salutavi, is gratias prolixas agit. Humanitatem et officiositatem Tuam in juvandis inquisitionibus nostris Historicis laudavimus ex merito, et si possim reperire occasionem demerendi, conabor referre gratiam.

Der folgende kleingedruckte, aus l1 nach l2 übernommene Text wurde durch den nachfolgenden Text bis "operum editione eris defunctus" ersetzt.

(: Quod (: Quod ... habebit. :): Dieser Satz wurde von Leibniz in l2 zunächst in eckige Klammern gesetzt, wohl um ihn von der Abfertigung auszuschließen, dann gänzlich gestrichen. de commendatione palatina memoras non bene intelligo, nam quamdiu in prioribus perstas, non video quis locus Tibi melior esse possit patavino; sin aliud constituisti, non magis id in palatinatu apud Electorem, quam apud vos locum habebit. :) Promotio professoris ad Architecti munus non successit, ideo locus qui olim vacaverat nondum est vacuefactus. Vides magis mihi materiam quam voluntatem grata scribendi defuisse.

Ego literas vacuas non libenter dare soleo. Itaque subinde attigi nonnullas sententias meas quemadmodum postulabas. Misi etiam eam in rem impressam schedam, ubi mea de natura virium et monadum magis illustrantur; sed apparuit Tibi consilium fuisse re literis mecum discutienda abstinere, maturae tuorum editioni intentum.

Promotio professoris ad Architecti munus non successit, ideo locus qui olim diu vacaverat nondum est vacuefactus. Sed eam curam jam inutilem ex rationibus supradictis sum suspicatus. Apud Serenissimum Electorem Palatinum eadem fere quae apud vos erunt observanda. Et commutatio deinde peculiares habitura esset difficultates.

Ego literas vacuas non libenter dare soleo. Itaque subinde attigi nonnullas sententias meas, quemadmodum postulabas. Misi etiam eam in rem impressam schedam, ubi mea de natura virium et monadum magis illustrantur. Haec facilius examinabis, ubi maturata Tuorum operum editione eris defunctus. Nuper cuidam viro docto respondi, cujus expecto replicationem. Doctissimus quoque Bailius, Autor olim novellarum Reipublicae literariae, et nunc magni dictionarii Gallice in Batavis editi, rerum egregiarum pleni, objectiones in eo ipso dictionario proposuerat contra Systema meum; quibus cum in publicum responsionem parassem, ita probavit, ut literis etiam ad me datis efficaciam ejus humanissime agnoverit. Ita vides increbescere et paulatim agnosci veritatem.

Caeterum patere quaeso ut unum quaeram: p. Coronellus vestrae Reipublicae Serenissimae Cosmographus literas scribit ad principes quas originales ipse vidi, quibus saccos pro pulvere pyrio includendo promittit, ita inviolabiles, ut si Cumulo pulveris ejusdem aperto imponantur, etiam hoc accenso conservent inclusum. Ut adeo fulmen aut globus igniarius illapsus pulverariis Apothecis, tantum noceat saccis quos attigit. Sed vereor ne liberalius sentiat autor de invento suo: interim doceri peto, an aliquas publicas ingentis promissi demonstrationes aggressus sit, et quo successu. Vale. Dabam Hanoverae 23. Novemb. st. v. 1698.

deditissimus Godefridus Guilielmus Leibnitius