Series II Band 3 · No. 182.
JOHANN JAKOB LUNGERSHAUSEN AN LEIBNIZ
Jena, 21. September (1. Oktober) 1698. [174.]
Illustris atque Excellentissime Domine! Patrone Magne!
Literas Tuas, lapso Paschate, recte accepi atque ex iis curas Hermeneuticas Te juvene susceptas non sine voluptate perlegi: constitueram id propter publicam, in praesenti scheda patula, earum mentionem facere, cui audaciae Humanitas Tua facilem promittit veniam. Jam in eo sum ut Sciagraphiam istam tabularem in corpus redigam, quod si exierit copiam ejus impertiri ausim. Vale et studiorum meorum promotioni favere perge, quem ad cineres usque habeas
Illustris Dominus Tui cultorem devotissimum M. Joh. Jac. Lungershausen,
Jenae d. 21. Sept. Anno 1698. Fac. Phil. Adj.
P.S. Quo pacto Lynkerus noster in suo Instructorio Tui fecerit mentionem, a quodam Antagonista, in Indice quodam, increpatam, ab ipso Lynkero vero in Indice repetito defensam, credo illustrem Tuam Excellentiam habere compertum.