Series II Band 3 · No. 174.

LEIBNIZ AN JOHANN JAKOB LUNGERSHAUSEN

Hannover, 10. (20.) Mai 1698. [161.182.]

Latin

Vir Clarissime Fautor Honoratissime

Gratias Am Kopf der Seite von Leibniz' Hand: Ad Dn. M. Lungershausen Adjunctum Facultatis philosophicae in Academia Jenensi ago pro munere eleganti Tabularum Tuarum Artis Hermeneuticae. Laudo quod aliqua illustranda Tibi sumis, quae nondum satis in ordinem redacta habentur. Non spernenda videtur tua distribuendi ratio, non dubito tamen quin aliquando plus lucis sis scientiae illaturus, per summa rerum ad inferiora ita descendendo ut mens minus distrahatur.

Vidi olim adolescens Hermeneuticum libellum sub titulo commonefactionis Logicae Justi Brauen Rostochii editum, qui mihi ab eo tempore non rursus occurrit; apparebat autem habuisse autorem meditationes non vulgares.

ICti plurimum habebunt in rem tuam. Ego juvenis Methodum jurisprudentiae edideram anno 1667. Ibi Textus Exegesin duplicem feceram, [§ 41.] ex textu et ad Textum. Ex Textibus duci ajebam philologiam, et philosophiam Legalem. [§ 42.] Sub philologia juris ­comprehendebam Grammaticam cum Lexico, concordantiis et phrasibus Legalibus; Rhetorica item et poetica quaedam. Sub philosophia Legali: didacticam ipsam, Logicam, Metaphysicam, Ethicam, politicam, et Mathesin Legum etc.

[§ 52.] Ad Textum interpretatio mihi vel simultanea plurium legum simul, seu integrae partis, vel solitaria ad singulos Textus. Simultanea huc series Librorum titulorumque et oeconomiae, tum summae titulorum, et paratitla etc.

[§ 62-63.] Solitaria interpretatio textus rursus mihi fuit: Realis vel textualis stricte dicta vel contemperata ex ambabus; Realis, cum textus magis praebet occasionem, tractatio autem ipsa potius dirigitur in rem. Sed textualis magis est katà póda, ad legis verba. Realis elicit terminos et theses, eaque tractat per se. Huc loca parallela, vel obstantia. [§ 63-64.] Textualis est totalis, vel partialis. Totalis de connexione Legis cum aliis Legibus, summa et partitione, autore genuino et Historia vel occasione, inscriptione et subscriptione, usu insigni, etc. Partialis consistit in textu constituendo et in constituto explicando. Constitutio Textus est Artis Criticae, de qua olim Casp. Scioppius, nuper Joh. Clericus, in quo et multa Hermeneutica. Constituti textus explicatio est vel translatio vel diductio. Translatio aequivalentibus fere verbis, sed aliis, sive in alia sive in eadem lingua ut nuper in Delphini usum autorum Latinorum velut versiones latinae fuere editae. [§ 65-67.] Diductio duplex est vel paraphrasis quae sensum dat simpliciter, vel Analysis quae simul rationem reddit omnium, artesque dicendi disserendique ad verba applicat. Habet autem se Paraphrasis ad orationem ut definitio ad vocem. Atque huc etiam pertinet formatio casus. Et paraphrasin bonum dare posse, est vere interpretari sensum. Hinc patet, paraphrasin seu verum sensum indagari debere per definitiones (quatenus opus) singularum vocum phrasiumve sed (quando vox polýshma est) ita combinatas, ut sensum utilem pariant. Utilis autem sensus apparet tum ex vocum combinatione inter se, tum ex combinatione cum antecedentibus consequentibus, locis parallelis, scopo autoris, ingenio, Historia, loco, tempore, recta ratione, etc. Hinc si autore nec fallere nec falli possit illa sola interpretatio bona est, qua evitatur error. Quidam autores obscure loqui quaerunt, ut Chemici interdum itemque Cryptographi et oraculorum autores. Ibi sensus obvius suspectus. Huc aenigmatum solutio. Est enim aenigma velut definitio, cujus definitum designare difficile est. Interdum oratio multos sensus commode fert, et tunc vel constat autorem non nisi unum intendisse ubi vitium est ambiguitatis, vel ipse autor voluit simul digitum in plura intendere, ut saepe fit in inscriptionibus Emblematum (ne quid hic de Spiritu sancto et diversis scripturae sensibus dicam) quo casu inest perfectio quaedam significationis multiplicatae seu polydynamis. Analysis quae paraphraseos rationem reddit omniaque illustrat, procedit per Artes dicendi disserendique, adeoque est Grammatica, Rhetorica, Logica, etc.

[§ 68.] Ostendi etiam quomodo vulgaris versus ad haec reducatur. Nempe: praemitto, scindo, summo, casumque figuro, perlego, do causas, connoto et objicio Praemitto pertinet ad interpretationem Textualem totalem, scindo simul ad hanc et Analysin Logicam; ut et summo ad totalem, ut taceam de summis titulorum in interpretatione simultanea. Casum figuro ad paraphrasin seu interpretationem stricte dictam, perlego ad interpretationem textualem partialem, analysinque grammaticam et Rhetoricam. Do Causas, connoto et objicio ad interpretationes reales, eliciendo propositiones principales, easque per causas confirmando, et per solutiones objectionum defendendo. Connotatio autem pertinet ad propositiones minus principales ex textu eductas, nostrasque etiam observationes obiter adjectas minusque negotio essentiales.

Haec fuere (nonnihil jam interpolata breviterque contracta), quae mihi olim adolescenti de Exegesi visa erant; ea an Tibi aliquando usui esse possint in Hermeneutica porro illustranda videris ipse.

De Domini Niemeieri mutatione nihil mihi auditum. Priora Tua quae misisse memoras, ad me non sunt perlata. Non ideo tamen minus gratias Tibi debeo, et referre velim. Vale.

Dabam Hannoverae. 10 Maji 1698