Series II Band 3 · No. 145.

JOHANN CHRISTOPH STURM AN LEONHARD CHRISTOPH STURM

[10.-15. Oktober 1697.] [127.146.]

Latin

 FÜR ­LEIBNIZ

Joh. Christophorus Sturmius P.P. ad Filium

Matheseos Professorem Guelferbytanum.

Ex Venerandi Leibnützii continuatione Dynamices, quam, ipso quidem volente, ad me curasti mense Julio praesentis anni, hoc praeprimis evidenter perspexi, et hic ingenue nunc agnosco, nos equidem ad eandem ambos collimare metam (quod ipse dicit esse verissimum) in ipsa via vero et ratione istam attingendi valde adhuc differre; contra ac antehac, procliviore in conciliationem animo, credideram, cum eas suae hypotheseos partes nondum ita clare proposuisset in prioribus, quas ad me dederat literis, ac in hac Dynamices suae continuatione nunc facere dignatus est: Ex quo illud concludere pronum fuit, consultius fore, si in ulteriorem cum ipso disputationem prius haut descendam, quam is et haec et alia, quae hactenus vulgare forte distulit, supposita, per hasce continuationes ad Acta Eruditorum communicandas, plenius exposuerit. Quamobrem non est, cur praesens hoc Schediasma, quod pro Actis Eruditorum se concepisse scribit, ulterius distineat ac publico communicare tardet; gratum tamen mihi facturus, si hoc breve monitum meum laudatissimo suo Schediasmati subjungere non dedignetur. De caetero, quantum nunc video, in sequentibus maxime differimus: 1.) Agnoscimus utrique, Corpora non nisi acta agere, et hoc ipso ne ego quidem statuo ea nullo modo agere, cum actum agere sit utique aliquo modo agere; sed hic agendi modus respectivus tantum est, et si scapham appellare scapham velimus, est mera passio, qua mediante vis agentis redundat in aliud una patiens: prout e. g. dum lapidem moveo mediante baculo (quo exemplo jam olim usus est Aristoteles) baculus respectu lapidis moti concipitur ut movens, tametsi revera non ipse moveat lapidem, sed moveatur tantum, et mediante ipso etiam lapis, ab una quidem eademque virtute manus meae, quam interim ut originaliter moventem concipio. Agnoscimus 2.) utrique, materiam et materialia non nisi divina virtute moveri posse, sed differimus in hoc, quod Vir celeberrimus existimet, eo ipso dum moventur aliquam ea vim accipere; ego vero putem, siquidem, uti videtur, per hanc vim acceptam intelligat vim vere activam, qua, sibi jam propria et a Divina virtute motrice distincta, deinceps alia moveant, id penitus esse impossibile: quia demonstrasse me credo in Physica electiva, materiam et materialia non esse capacia virtutis activae vere talis et a divina virtute distinctae, sed unica solaque divina virtute motrice, et primum v.g. materiale, et per primum mere passive se habens, etiam secundum ipsi contiguum aut connexum etc. moveri, ita ut primum illud improprio, tametsi recepto, loquendi modo movisse secundum dicatur, verum non nisi patiendo et motum movisse, h. e. absolute proprieque loquendo non movisse, aut nulla sua virtute, quam a Deo movente accepisset ab illius virtute jam diversam, movisse; sed motricem Dei virtutem in se agentem, per se in aliud una movendum transmisisse: non aliter ac ponderis in horologio vis gravitans unica et sola (quam interim ut mere-activam considero) non solum primae rotae, sed per hanc etiam secundae cum illa connexae et implicitae, similiterque tertiae etc. movendae sufficit, ut opus nequaquam sit, vel in secunda vel in prima rota novam active movendi virtutem a pondere movente acceptam supponere, ab ipsa ponderis virtute movente distinctam, maxime cum illa acceptio ejusque modus sit penitus inexplicabilis. Differimus 3.) in eo, quod Vir Ingeniosissimus Substantiam mere-passivam concipi posse neget, ego vero cum plerisque tam antiquis quam modernis demonstrasse me, imo per se clarum, arbitrer, materiam esse vere substantiam, h. e. rem nulli alii tanquam subjecto inhaerentem (qui receptus hactenus fuit substantiae conceptus) si maxime omni potentia activa destituatur. Differimus consequenter 4.) in eo, quod ipse in substantia corporea vim agendi supponat a certa quadam forma, sive etiam anima, dependentem, imo cum aliquo perceptionis ac vitae analogo conjunctam; id quod, tanquam meis hypothesibus e diametro adversum, quia suo loco demum ostendendum dicit, consultius esse hinc etiam apparet, ut responsiones meas ad caetera differam, dum, quo pacto hoc ostendi possit, appareat.