Series II Band 3 · No. 13.
LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS
[Hannover,] 9. (19.) April 1695. [11.15.]
Vir celeberrime
Literas
Interea gaudeo a Te ipso nuntium de rebus Tuis accepisse, speroque Te optima valetudine frui, cum antea diu nihil de Te accepissem, nisi occasione controversiae quam Tibi cum Dn. Thomasio esse intellexi.
Aliquoties a Te volui quaerere qualisnam sit Jungianarum schedarum jactura ex incendio aedium Vagetianarum. Spero tamen potissima quaeque fuisse servata, et tantum fortasse Apographa fasciculorum plerorumque periisse. Fac igitur quaeso, ut sciam, quid supersit, aut quid nobis inde promittere possimus.
Spero quod ad me mittere polliceris, Ethicam fore Tuam, a qua multum nobis bonae frugis promitto; quemadmodum et ab iis quae edis omnibus, atque adeo et ab iis quae nuper de ICto perfecto iterato dedisti.
Ingenium Dn. Thomasii nostri utique magni facio, plerumque tamen facilius ipsi assentior, cum profert propria, quam cum rejicit aliena. Ego diuturno usu didici nihil facile spernere. Profundae illae Meditationes in omni doctrinarum genere habent et ipsae usus suos, etsi non tam obvios. Itaque quod de variis interpretationum generibus meditatus es, majore solito ăkribeía̧ mihi applausum potius, quam contemtum mereri videtur; excitandosque potius doctos ad notiones illas enucleationes prosequendas, quam deterrendos.
Quin sim lecturus avide et quantum licebit studiose, quicquid a Te proficiscitur, dubitare non debes. Sed censuram exercere majoris operae est, nec a me expectandae, qui natura atque instituto ita comparatus sum, ut in aliorum scriptis potius quaeram profectus meos, quam defectus alienos. Si quid tamen monere necessarium videatur, pro meo candore non dissimulabo. Vale etc. etc.