Series II Band 2 · No. 90.

LEIBNIZ AN GERHARD MEIER (BREMEN)

16. (26.) Oktober 1690. [96.]

Latin

[ ... ] De Cartesianis habes sententiam meam a Tua non abhorrentem, parum ab ipsis praestari hodie, dignum Magistri ingenio coeptisque. Et vix quicquam ab illis inventum nomines dignum memoratu; usque adeo fatale est torpore occupari animos autoritati mancipatos. Ne in Geometricis quidem uno Huddenio demto quicquam praestitere Cartesiani. Nam Hugenium ego inter Cartesianos minime numero. Unde intelligas, vel Cartesium non publicasse suas artes vel a discipulis non fuisse intellectas. Quanquam ipse Cartesius in Geometriam illam sublimiorem non satis penetraverit. Unde fassus est alicubi in sua potestate non esse problemata, ubi ex proprietate tangentium quaeritur natura lineae.

Huetius in Censura sua quanquam interdum paulo acrius, multa tamen in Cartesianos recte dixit. Itaque velim aliquem ex primipilis in Batavis Galliaque respondere Viro Doctissimo et Magistri doctrinam et existimationem multis modis laborantem vindicare. Id expectare aequum videtur, ut utraque parte audita judicemus. Ac tum demum tertio intervenienti medium quodammodo interponere se partibus fas erit. Quod si quis facere occupet festinatione nimia vereor ne neutris satisfaciat. Nam nec Huetius auxilia non necessaria sibi mitti probabit, nec Cartesiani defensionem suam praeveniri aequo animo ferent. Et sane nondum mihi visus qui Huetio responderit.

Sed nec cujusvis est hoc sibi vindicare officium, quod illi facere debent, qui primores gentis habentur. [ ... ]

P. S. In Lipsiensium Actis per occasionem jam aliqua admoneri curavi de Cartesii artificio in aliorum inventa in sua convertendis. Observatum est ab Anglis et a Wallisio fuse ostensum in opere novissimo Algebraico magnam partem libri tertii Geometriae Cartesianae sumtam fuisse ex Harrioto, quem egomet vidi, et miram consonantiam deprehendi. Cum tamen Harrioti liber et quidem posthumus ante Cartesianum opus prodierit. Cum igitur rogantibus Actorum Autoribus relationem de Wallisiano opere mitterem, sane plagii accusationem non praetermisi. Et ab Isaaco Vossio primum observatum deinde a Mariotto et Neutono repetitum est, veram regulam refractionum a Willebrordo Snellio fuisse inventam et ab Hortensio nonnullis discipulis traditam. Quae cum ad Cartesii in Batavis versantis notitiam pervenisset, coquus elegans suo jure addito ferculum inde nobis adornavit, sed demonstrationem infeliciter tentavit, quod ignoraret, quo artificio Snellius ad praeclarum illud Theorema devenisset; id ego quoque alicubi in actis Lipsiensium admonui post Cl. Spleissium, qui jam in iisdem actis rei mentionem fecerat.

Ab IsmaΓ«le Bulialdo observatum est Keplerum in paralipomenis ad Vitellionem Cartesio viam praeivisse ad reddendam rationem aequalitatis angulorum incidentiae et reflexionis per compositionem duorum motuum normalis et transversalis. Idem notavit Keplerum ex calculo deprehendisse Lineam Refractionibus aptam ad Hyperbolam accedere. Unde Cartesius meliore jam Analysi instructus facile deprehendere potuit ipsam Hyperbolam satifacere. A me notatum est in Lipsiensium actis Keplerum primum invenisse adumbrationem Gravitatis per conatum recedendi a Centro, quod inter elegantissima Cartesii merito censetur et Hugenius nuper correxit ac perfecit.

Cum Romae essem, Cl. Auzoutus mihi referebat esse nunc in Gallia qui Cartesii vitam scribere pararent; et cum nonnulla a me audiisset vulgo non cognita, quae ad hoc institutum facere possent, petiit ut in chartam conjicerem amicis illis transmittenda. Quod et feci et Tibi, Vir Clme, hic adjunctam schedam mitto, quam recipere desidero. Dubito autem an illi quibus missa fuit scheda, sint usuri meis observationibus, fortasse enim ea tantum quaerunt, quae Cartesio honorifica sunt.