Series II Band 2 · No. 70.
LEIBNIZ AN ─ (?)
[Rom, Sommer 1689.] [69.]
Non intelligo, inquis, cur connectantur duo corpora, quae ut effectum suum faciant sejuncta esse debent, et moveri in temporibus diversis.
Respondeo: atqui ego ea non connecto cum de centri gravitatis calculo ago.
Saltem ibi ergo cessat haec exceptio.
Deinde quando semel B perfecit suum ascensum, quid ni connectere A et B liceat per stateram durante descensu ipsius B «ex» 16 pedibus ad probandam inde secuturam levationem ipsius A altius quam ante seu motum perpetuum id est absurdum. Et in universum connexio aut sejunctio augere vel minuere vires et centrum gravitatis plus minusve attollere non debet.
Negas a te admitti elevationem centri gravitatis. Protestatio facto contraria est. An enim negas in primo statu esse elevatum ad pedis (cum A4 est elevatum ad pedem 1 et B1. in horizonte) in sequente vero esse elevatum ad * est in horizonte, et B.1. elevatum ad 16 pedes). Tempus non video quid ad rem faciat, quia quantocunque tempore concesso effici non potest motus perpetuus, seu elevatio centri gravitatis sine extrinseco auxilio.