Series II Band 2 · No. 55.
LEIBNIZ AN DANIEL PAPEBROCH
[September 1687.]
[ ... ] Alterae Tuae visae sunt tantum non objurgatrices, quaerentem enim an quaedam illustrandis scientiis profutura nuper Vestri ex Sinarum regno attulerint, repellis paulo severius, majoris enim momenti curas illic incumbere in vestros, procuranda salute hominum unice occupatos, quam ut cogitare possint de vanitatibus istis; et Patres Europaeos non solere de curiositatibus a scopo Vestro alienissimis interrogare redeuntes. Quae fateor responsio mihi mira accidit, nam scimus egregios Viros Vestri Ordinis Terentium, Semedum, Marinum, Gruberum, Martinium, Boymium et magno studio in res Sinensium inquisivisse et praeclara inde attulisse et P. Kircherum aliosque studiosissime ex illis praeclara quaeque fuisse expiscatos. Et quis ignorat esse inter vos complures Viros insignes, qui rectum ac pium putant post Spiritualis Officii curas vacuum tempus reficiendoque animo destinatum cum fructu et laude impendere cognitioni Historiae naturalis pariter ac civilis nihilque ea in re omnium consensu facere ab instituto Societatis alienum, quae cum inter alia juventutis quoque curam susceperit praeclara studia spernere non potest. Hos ergo manifestum est nullo animarum detrimento ab advenis ex Sinarum regno exquirere posse, quibus Europaeorum doctrina augeatur. Nemo aequus rerum judex Kircherum aut Fabrium aut Danielem Bartoli aut Paulum Casatum aut alios de Magnete, de Elastro, de Sono, de Igne quaerentes, magis quam Petavium, Henschenium aut Papebrochium cyclos chronologorum, aut tres Dagobertos, aut notas Manuscriptorum tractantes, reprehendet. Non est necesse, ut omnes continuo in Confessionalibus sedeant aut perpetuo conciones aut casus morales meditentur. Et si licuit oculum mentemque cochlearum contemplatione laudabili recreare, quidni licuerit de praeclaris Sinensium in re Mechanica, Physica, Medica notitiis interrogare illac venientes? Quod, si licuit, profecto etiam decuit; nec dubito quin sit factum. Debemus Societati Vestrae notitiam aut certe promulgationem Corticis Peruviani, cui jam multi viri insignes salutem imputant magno publicae rei bono, atque inter hos, ni fallor, Tu quoque ex parte, si a Te est Epigramma, quod me olim videre memini. Ingrati foret animi contemnere quae profuerunt; constat per instrumenta agere Deum; et obviis ejus beneficiis non uti, occasionesque negligere juvandi generis humani, vix a crimine abesse. An Tibi praestantius videtur spinas quasdam Scholae tractare et de praecisionibus objectivis aut haecceitatibus disputare, quam admiranda Dei opera exquirere et praedicare, quibus detectis etiam Galenus hymnum cani fatebatur autori rerum. Neque ego tamen illas Scholarum subtilitates contemno, qui scio omnem Veritatem habere suum momentum, sed hominum judicia miror, quorum alter alterum inutilis operae damnare, quam ad communem scopum per diversa licet itinera tendentem juvare mavult. Omnibus enim proposita esse debet Gloria Dei et perfectio nostri, et charitas proximi. Haec autem immediatius curantur certis hominibus certisque locis ac temporibus, mediatius aliis; et hoc quoque necessario: quis enim non videt sine sanitate corporis non licere missiones obire, et Charitatem exercere, quin et sine Historiae profanae et linguarum notitia nec Sacras literas historiasque pro dignitate tractari, nec fidem rite defendi. Itaque omnes veritates, quoquo modo profuturas recte curamus, dummodo ad majorem Dei gloriam dirigamus. Et quemadmodum oportet in communi vita esse opifices et mercatores et milites et Magistratus, ita inter doctos et religiosos, alius imitatur Albertum Magnum totius naturae peritissimum virum, alius Johannem Scotum intimas rerum rationes expendentem, alius vestrum Clavium restituto Calendario etiam de Ecclesia bene meritum, alius Cardinalem Baronium aut Petavium ac Vos denique ipsos Historiarum arcana rimantes. Satis magnus est numerus eorum qui cursus Philosophicos aut casuum summulas aut conceptus praedicabiles conscribillant, sed rari sunt Bollandi, rari Papebrochii, rari Kircheri; idque non quasi Superiores vestri minus curent haec velut a scopo animarum juvandarum remotiora, quemadmodum nimia ut arbitror Modestia insinuare videris, quasi scilicet Barbara et Baroco ad Pietatem plus possint, quam Manuscriptorum intelligentia aut cognitio plantarum; sed quia paucis Corinthum adire et tui similes imitari posse contigit. Atque ex his intelligi arbitror non fuisse infra doctorum apud Vos hominum gravitatem quaerere ex advenis, quid a Sinensibus Europaei profuturum seculis discere possint. [ ... ]