Series II Band 2 · No. 33.

LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS

[Hannover, 20. Januar 1687.] [29.39.]

Latin

Ex mea responsione.

Perplacent quae Logicam et Analyticam artem non tantum in se reductam sed et usibus publicis adhibitam tractant, quod revera faciunt JCti cum de probationibus praesumtionibus interpretationibus, indiciis, Medicique cum de signis [indicantibus] et contra indicantibus agunt. Habebam olim in animo componere aliquid de gradibus probabilitatis aestimandis quam logicae partem maxime practicam et in usu versantem mirabar negligi. Omnes in ore habent, argumenta non numero sed pondere esse aestimanda. Sed quis stateram dedit qua argumenta atque indicia inter se mutuo pugnantia, ponderentur, ut eligamus quod ex datis maxime probabile est[?] Considero autem (Mathematicorum imitatione) certitudinem seu veritatem ut totum, et probabilitates ut partes, ita ut sese habeant probabilitates ad veritatem, quemadmodum anguli acuti ad rectum. Sint duo A et B sitque B duplo probabilius quam A ponamus jam alterutrum eorum esse verum. Hoc posito dico probabilitatem ipsius A esse considerandam, ut tertiam partem veritatis, probabilitatem vero ipsius B, ut veritatis duas tertias. Ambae autem simul alternative componunt totam veritatem. Hoc autem intelligendum est quoad effectum, non quasi veritas ipsa in se partes habeat [falsitatis]. Exempli causa si homines L et M ad summam 30 ex eodem capite jus sibi tribuant, neuterque prae altero sit in possessione, aut ex alio capite praeferendus, et duplo probabilius sit ipsum [M quam L] revera hoc jure frui; aequitatis naturalis foret divisionem in ea quam dixi proportione fieri. Ubi tamen praesumtiones a probabilitatibus caute sunt distinguendae. Sed licet judicibus talis divisio rerum incertarum non sit in usu, idque merito, attamen haec consideratio saltem prodesse potest ad aestimanda indicia et probabilitatum gradus, ut sciamus quorsum potius sit inclinandum.

Marq. Gud. saluto missurum me illi quasdam inscriptiones ab Abbate quodam Italo.

P. S. Hamburgi urbe [populosissima] (quam Sermus Rudolphus Augustus Lutetiam nostram appellat) multi haud dubie agunt omnis generis eruditi, curiosi, artifices in variis excellentes. Horum quasi Catalogum aliquem per otium fieri perutile, nec opinor, injucundum foret.

Indicem fasciculorum Jungianorum a Vagetio desideravi.