Series II Band 2 · No. 277.
JOHANN CHRISTOPH STURM AN CHRISTOPH PFAUTZ FĂR LEIBNIZ
Altorf, 3. (13.) Juli 1694. [252.291.]
Magnifice Nobilissimeque Vir Fautor Observande
Diu est, quod nihil ad Te literarum dedi, idque nunc facere vel maxime dubitare forte decebat, quando ex harum latore, recens apud nos cum laude et applausu creato Doctore Wernero his ipsis diebus, (et gratulabundus quidem toto pectore) inaudivi, Te clavo regiminis Academici denuo admotum, atque adeo gravioribus adhuc pluribusque quam ordinarie, occupationibus implicitum esse. Nolui tamen occasionem tam commodam e manibus dimittere, veniamque hujus qualiscunque molestiae a bonitate Tua facile speravi, praesertim ubi causam ad scribendum praecipue me impellentem cognovisses, quam paucis hic depromere consultum duxi. Legi non sine maxima animi voluptate Celeberrimi Viri G. G. L. mense Martio praesentis anni Actis vestris inserta monita de Primae Philosophiae emendatione, quam juxta cum Viro Laudatissimo omnibus exopto, dudumque exoptavi, votis. At enim cum ad finem fere illorum monitorum legendo pervenissem, ibique non notari tantum eos, qui materiae essentiam in sola extensione vel etiam impenetrabilitate hactenus collocarunt, sed ex opposito vim ipsi agendi, ut et corporibus omnibus, adtribui, eamque ab agendo nunquam cessantem, animadvertissem; haec asserta, fateor, haut parum me sub initium habuere solicitum, utpote extortura mihi visa praecipuum existentiae Dei demonstrandae argumentum, quod in Physica mea Electiva sive Hypothetica (cui limam adhibere ultimam nuper coepi) pluribus et quanta fieri poterat evidentia inculcare allaboraveram. Etenim, ne quid dissimulem, mihi quoque, post Scholas Peripateticas, praesertim Graecas, jam olim ita statuentes, et Philosophos modernos Celebratissimos magno numero, indubium plane ac evidentissimum videbatur hactenus, Materiam, ut talem, in sua natura et essentia, sine omni forma physica, aut alio quovis accessorio cujus recipiendi capax esse possit, consideratam, Substantiam esse, mobilem quidem et patiendo aptissimam, activa vero virtute proprie sic dicta penitus destitutam, utpote in extensione mera (sed reali et impenetrabili, non in abstracta nimis et imaginaria, qualis Cartesiana mihi, et sine qua ne Nihilum ipsum quidem concipi posse videtur), quam divisibilitas, figurabilitas, mobilitas, formabilitas, etc. mere-passiva omnia, ultro consequuntur, consistentem. Et hinc palpabilem mihi offerri demonstrationem videbam, non Conditoris tantum seu Creatoris materiae (utpote nihil agere prorsus, nedum seipsam producere, valentis) sed Divisoris quoque, Motoris ac Formatoris Potentissimi pariter ac Sapientissimi; ut in eosdem fere questus effunderer adversus haec nova Ingeniosissimi Viri asserta, quos ipsemet antehac adversus Cartesium ejusque sequaces jure merito emiserat (vid. Acta Erud. anni LXXXII p. 186); idque tanto magis, quod notum omnibus Viri Acumen, conceptui Materiae, quem respuit, licet receptissimo et in possessione vel quasi (si ita loqui liceat) constituto, multum officere posse videatur. Sperare tamen meliora mox iterum coepi, cum in Memoriam commodum revocarem Demonstrationem Existentiae Dei ejusdem Autoris Celebratissimi evidentissimam, quam Mathematica methodo conceptam Arti combinatoriae, ante quadriennium Francofurti excusae, additamenti loco subjunxerat: qua relecta non solum Substantiam vocari videbam, quicquid aut movet aut movetur, sed inter axiomata quoque poni haec duo: Si quid movetur, dari aliud movens; et Omne corpus movens moveri; plane ad palatum meum, qui in allegata mea Physica Electiva planissime, opinor, demonstravi, non dari inter agentia et moventia, quae vocamus, in hac rerum Natura obvia nisi unicum vere proprieque agens et movens, quod sc. non-actum agat, non-motum moveat, reliqua vero omnia non nisi patiendo agere, acta agere, mota movere, h.e. rectius loquendo non agere, sed agi, non movere, sed moveri, neque adeo unum horum ab altero, sed unum per alterum potius, moveri ab illa unica vere-activa vereque motiva Virtute, omnia in omnibus operante, quam solam etiam saepius jam laudatus Autor ibidem agnovisse videtur, cum Virtus, ait, est potentia principalis, et hinc dici causas secundas operari in virtute Primae. Utinam igitur, quod hinc auguror, in assertis suis novissimis etiam, de quibus hactenus mihi negotium sermoque fuit, verbis potius quam reipsa a semetipso dissentiat, et hoc loco, ubi nec ipsam substantiam corpoream ab agendo cessare unquam, et vim motricem in creatione impressam in unoquoque corpore inesse dicit, non aliam intelligat, quam ipsam Divinae Voluntatis efficaciam, in omnes materiae partes, omniaque futura etiam tempora sese exporrigentem, qua sc. illae nisu perpetuo ac incessanter unae in alias incumbant, obicibusque remotis efficaciter adigantur: Cujus efficaciae Divinae quasi particulam in unaquaque materiae portione perpetim operantem, et quasi connitentem, si quis ipsi illi corpori separatim tanquam propriam virtutem adscribere voluerit, per me quidem id facile licebit; dummodo illam non materiae ipsi, ut tali, sed jam ab eadem virtute Dei motrice (isti utique forinsecus adveniente) formatae, actae, in certum scopum finemque incessanter directae, essentialem concipiat. Vix interim fero desiderium ulterioris assertorum illorum novissimorum explicationis, qua certior evadam, utrum Viri Nobilissimi mentem, acu, quod ajunt tetigerim, necne? Planeque mihi persuadeo, si quid hujus meae solicitudinis ad ipsius notitiam forte pervenerit (quod equidem hautquaquam nolim) id, ab animo optimo Virtutumque ipsius rariorum colentissimo profectum, aequo vicissim animo exceptum iri. Vale Vir Magnifice et intempestive interpellanti ignosce, faveque porro
Tuae Magnificentiae Cultori indefesso Joh. Christ. Sturmio P.P.
Dabam Altdorffi d. 3 Julii 1694.
Viro Magnifico, Nobilissimo et Amplissimo Dn. Christophoro Pfautzio, Mathematum in Alma Lipsiensi Universitate Prof. P. Celeberrimo, et in praesens Rectori illius Meritissimo, Domino, Fautori, et Amico suo jugiter observando.