Series II Band 2 · No. 259.
LEIBNIZ AN GERHARD MEIER (BREMEN)
[Hannover, Anfang Mรคrz 1694.] [256.]
[ ... ] Omnem substantiam creatam ab alia substantia creata, non tam vim agendi, quam existentis in ipsa virtutis agendi seu conatus limites ac determinationem accipere spero me aliquando explicaturum. Et difficile illud problema de Actione substantiarum in substantias explicaturum.
Optimum haud dubie Theologiae revelatae systema concinnaretur ipsius scripturae verbis. Haec (praeter demonstrationes verae philosophiae) tutissima est ratio de Deo loquendi. Anathemata insubida procul facessere jubere oporteret.
Christianus Thomasius ingenio quidem pollet sed profundum aliquid eruere non promittit.
Si quid Tibi compertum de edendis Jungianis apud Hamburgenses, fac quaeso ut sciam. Utinam fecissent dudum homines lentuli. Nunc plerisque combustis, quid juvat amisso claudere septa grege. Recte tamen faciunt, quod quae restant servant per typos. Ego viri summum judicium saepe commendavi, etiam aliquando in schediasmatis Lipsiam missis, selectiores ex chartis volaticis conservare res magni usus foret. [ ... ]