LatinVir Excellentissime, Patrone plurimum suspiciende ac devenerande
Accepi Am Kopf der Seite: Pape Ictus datas nuper ad me literas, eo nomine gratissimas, quod non obscurae testes sint
durantis erga me favoris, quo si propius et coram frui mihi licuisset, uti quidem annis abhinc
aliquot in votis mihi erat, non ambigo sane quin praeter alia commoda solidiorum quoque juris
cognitionem inde reportassem. Verum huic consilio meo obstiterunt aliqui, non una at vana spe
memet lactantes, et inprimis parentis mei obitus, qui haereditatem mihi obtrusit et maxime
damnosam et pluribus litigiis obnoxiam, quibus nulla ratione ita expediri potui, quin Charybdin
vitare cupiens, in Scyllam incidissem. Interea non omnem quidem solidioris Jurisprudentiae
amorem penitus exui, sed saepe optavi, ut talia extarent juris naturalis elementa, quae Tuis in
Methodo subindicatis principiis congruant, et unde colligere liceat, quidnam eorum quae in
libris juris reperiuntur, naturale sit, quid positivum, et porro inter naturalia quid ex mero jure,
quidve ex aequitate descendat: His enim potissimum, et a Te quidem solo, illustrari Jurisprudentiam
posse puto: At ego curis domesticis divexatus, ineptis meis quaestiunculis graviora Tua
interpellare negotia ausus non fui. Gaudebo igitur, si in praefatione Codicis Tuis juris gentium
(quem librum pro loci hujus, nullo bibliopolio instructi, ratione nondum mihi visum hactenus,
curabo tamen aliunde afferri ut obtineam) jus naturae plenius explicatum deprehendero.
Foemina illa Galla, cui nomen Madame la Vallée, a populari suo quaesita, non amplius heic
commoratur, sed circa proximi veris exitum aestatisque auspicium hinc abiit, in Angliam, ut
putant, profecta. Caeterum sciat Excellentia Tua, me non intermisisse inquirere apud eos qui
officinae laterariae dant operam, an plura in fodinis suis reperiantur singularium rerum vel
antiquitatum genera, quam quae antehac transmisi, nihil vero oblatum fuisse praeter lignum
tale, cujus frustum aliquod sero satis nunc exhibeo, cum vix dignum judicaverim quod sine
comite mitteretur. Lapis vero ille pellucidus, quem addidi, et nostrates vocant Marienglaß, in
summo calcarii montis cacumine, quo fere nemini patet aditus, nascitur, uti non ita pridem mihi
innotuit. An sit illud ipsum, quod alioquin apud eos qui in calcis fodina laborant, Tuo jussu, at
frustra, quaesivi, nescio, Tuamque Excellentiam quam optime diutissimeque valere jubeo.
Dabam Lüneburgi d. 13. Decembris anno 1693.
Excellentiae Tuae Cultor devotissimus Johannes Henricus Pape.
Viro Excellentissimo Dn. Godefrido Guilielmo Leibnitio Consiliario Electorali Aulico
Hanoverae