Series II Band 2 · No. 246.
LEIBNIZ AN GERHARD MEIER (BREMEN)
Hannover, 1. (11.) Dezember 1693. [243.256.]
[ ... ] Gratum est quod meam sententiam non improbas de natura spirituum creatorum, quos nunquam puto esse ab omni corpore separatos, veteris Ecclesiae exemplo. Tametsi enim nostram pariter atque Angelicam mentem immaterialem esse arbitrer, utramque tamen semper corpore indutam puto, et corpore suo in corpora agere, aut a corporibus pati. Ita omnes Scholasticorum vitilitigationes momento dissipantur. Mirum enim est, quam multa et mira illi comminiscuntur de operationibus Angelorum et loquela seu communicatione inter se invicem. Honoratus Fabri vir doctus credidit Angelos pro arbitrio sese penetrabiles aut impenetrabiles reddere aliaque id genus dictu quam intellectu faciliora. Johannes Duns Scotus etiam Mathematice explicuit, quomodo Angelus momento quasi simul in coelo et in terra versatur, ingrediturque solo et caput inter nubila condit. Fingit enim angelum summa facilitate sese in omnes figuras mutare, nulla autem figura tam exigua est, quin in aliam aequalem prismaticam mutari possit, cujus altitudo sit tanta, quantum coeli intervallum a terra, modo basis satis exigua assumatur. Ita inviti etiam angelis attribuunt corporeas proprietates. Caeterum angelis bonis solitum, malis permissum non puto, turbare frequenter ordinem rerum, praestat in his continere se intra limites Scripturae Sacrae, quam imaginationibus propriis, aut fabulis alienis indulgere.
Christianus Thomasius valet ingenio, et utilis etiam esse potest, ad excitanda ingenia aliorum. Itaque non displicet provocatio ejus. Et notio substantiae majoris momenti est, quam prima specie videri queat. Itaque recte fecit, quod Philosophos et Theologos ad eam edendam hortatus est. Sed certos temporis limites praescribere illis non potest. Mea sententia est omnem substantiam habere vim agendi, imo semper agere, itaque Essentiam corporis non colloco in extensione, sed in virtute motrice, quam Galli vocant la Force. Extensio non substantiae corporeae, sed loci natura est. Et licet nullus sit vacuus locus, non tamen confundendae sunt notiones, et manifestum est in ipsa per se extensione nec agendi nec patiendi vim inesse posse, nisi intelligatur aliquid praeterea, quod extendi, id est diffundi repetitione dicatur, in quo inerit substantiae character, nempe agere vel pati. [ ... ]