Series II Band 2 · No. 202.

LEIBNIZ AN PHILIPP JAKOB SPENER

Hannover, 2. (12.) Januar 1693. [48.]

Latin

[ ... ] Quemadmodum torrentes processu languescunt ita puto strepitus illos de Pietismo a quibusdam praeter necessitatem excitatos ipso hominum fastidio ac temporis tractu quieturos. Cum paulatim appareat majores fuisse metus quam metuendi causas et a bonis quibusdam viris magis agendi forma quam rebus actis fuisse peccatum et aliquando ab adversariis etiam graviora admissa, sed impune, quod hi vetera defendere illi nescio quid novare viderentur. Miror non paucos sacri ordinis nova sectarum nomina libenter [fingere] cum quibus bellum gerant. Nunc Quietismum, mox Pietismum, inde [Pajonismum], Collegiatismum et nescio quae nova verborum monstra nasci videor solito humani generis vitio, omnia in pejus interpretandi. De Pajonistis non satis quod dicam habeo nec kýriaw Pajonii aut discipulorum dójaw hactenus expendi. Videntur de gratia sentire justo tenuius et immediatum Dei concursum in dubium vocare. Cum mihi tamen videatur, omnem in rebus perfectionem continuo quodam atque immediato influxu ex fonte divinitatis manare. Non quasi nulla sit in creaturis vis agendi, quod Malebranchio placuisse video, sed quod nullam agendo in aliis efficiant perfectionem tantumque certam perfectionis a Deo datae limitationem in objecto producant auctis minutisve impedimentis. Quod cum magni [momenti] ad intelligenda Dei beneficia et officia nostra videatur, miror tamen non satis considerari. Sed nolo tenere diutius. Vale Vir Eximie et quem feliciter ingressus es annum cum multis aliis ecclesiae ac reipublicae bono feliciter absolve.