Series II Band 2 · No. 194.
LEIBNIZ AN AUGUSTINUS VAGETIUS
Hannover, 15. (25.) Dezember 1692.
[ ... ] Caeterum quia occasionem ipse obtulisti scire a Te velim quid Jungianarum rerum perierit, aut conservatum sit. Memini me videre apud B. parentem tuum Tabulas seu laminas aeneas, quibus figurae de insectis erant insculptae. Hae vereor ne perierint; quando sine figuris prodiit Jungiana de insectis tractatio; mirorque nihil ectyporum extitisse. Sed erat vir optimus restrictior [quam] necesse esset, nam mihi quoque exemplum ectyporum petenti sese excusavit. Inprimis nollem periisse Jungiana de notionibus, et forte extant inter studiosos ea de re commentationes quae Hamburgensem Logicam illustrare possint. Videtur quidem ea inquisitio curiosior esse quam utilior, sed quando numeros ad curiositatem usque excutimus, quidni idem in [Notionibus] faciamus. Nam et Logica illa interior jam inde ab Aristotele quandam Matheseos formam accepit quemadmodum et a me olim demonstratum esse memini, cujusque ex quatuor figuris sex esse utiles modos. [ ... ]