Series II Band 2 · No. 163.

LEIBNIZ AN VEIT LUDWIG VON SECKENDORFF

Hannover, [10. August 1692.] [147.200.]

Latin

[ ... ] Poireti libellum de Eruditione solida non perlegi, sed percurri, visus est plus habere bonae voluntatis, quam bonae frugis; captavi in eo solidum quiddam; non cepi. Laudanda interim exhortatio est, quam inculcare nimium non potest, de studiis ad solida semper et profutura dirigendis. Idque in eo Tibi potissimum placuisse non dubito. Interea videtur non satis percepisse Vir bonus nonnullorum studiorum usum verum. Ita Criticis, et Scholasticis, apparet iniquior, quorum tamen plerumque utilis, aliquando necessaria mihi opera videtur. Et in universum ita sentio, nihil pene frivolum esse in toto veritatis orbe; quanquam nec omnia omnes nec ubique tractare possint debeantve. Sed nemo de his Te rectius judicaverit, qui totum pene eruditionis orbem lustrasti. Vale. Dabam Hanoverae 29 Julii 1692.

obsequentissimus Cultor Godefridus Guilielmus Leibnitius.