Series II Band 2 · No. 160.
LEIBNIZ AN ADAM ADAMANDUS KOCHAΕSKI
[Hannover, Juli 1692.] [152.]
[ ... ] De lingua vel saltem scriptura nova condenda (cujus mentionem faciunt literae Tuae) cogitari cum fructu posset, non tantum tachygraphiae, et commercii inter populos causa, sed multo maxime ad perfectionem humanae cogitationis. Ita enim sentio si condita esset lingua, vel saltem scriptura, qualem opto, habituros nos organon cogitandi novum, majoris momenti ad augendam mentis aciem, quam perspicilia fuere ad intendendam videndi facultatem. Multa eam in rem meditata habeo jam a multis annis, animadvertique hoc impetrato futurum, ut aliquid algebrae simile in omni ratiocinandi genere praestetur. Sed distractiones multiplices fecere, ut quod ego post salutis ac valetudinis curam omnium maximum judicarem, prosequi tamen satis nondum liceret. Quae Wilkinsius, Dalgarnius, aliique in eam rem jam dedere, commercio populorum fateor sufficerent, etsi ita perplexa sint, ut facilius esse putem linguam jam receptam ubique introducere; sed ad majorem illum scopum, ne collimarunt quidem, tantum abest ut attigerint. [ ... ]