Series II Band 2 · No. 138.

LEIBNIZ AN MICHEL ANGELO FARDELLA

[Hannover, 15. Februar 1692.] [135.142.]

Latin

Adm. Rev. Pater, Fautor Honoratissime

Gratissimae Am Kopf der Seite : al Padre Fardella Padoa, appresso dell Eccmo Signor Capitano Almaro Delfino Tuae, magna me cura liberaverunt. Verebar enim, ne quas scripseram dudum essent amissae. Quod tardius curatae sunt, partim valetudini D. Mendlini nostri, partim absentiae tuae imputandum est.

Retuli de tuis ad eos quorum interest, responsumque quale expectabam accepi, id est prorsus ad mentem Tuam. Et quanquam acceleratio desideretur, valetudinis tamen tuae rationem habendam judicatum est commoditatisque. Itaque si placet, omnia ita constitues, ne quid impediat uti praeludiis aestatis, ad talia aptissimis. Literae quas scribere cogitas, gratissimae erunt, sed sufficit eas suo tempore scribi, re in alium statum deducta. Quod de juvene illo memoras, non displicuit, ut videas quantum Tibi tribuatur. Ipsas quas ad me miseras literas communicavi, quo magis videas mentem Tuam fuisse intellectam; nihilque adeo superesse quod nos moretur.

Si quid eorum communicare possis, quae nos de rebus Estensibus desideramus, non mediocriter nos Tibi obstringes, id enim agimus, ut origines Serenissimae familiae Brunsvicensis quae cum Estensi connexa est, ex Monumentis praesertim ineditis illustremus.

Ridicula foret suspicio credere, nescio quid jurisdictionis hinc quaeri. Nemo nescit Principes Estenses olim Atestinae urbis Dominos fuisse, et diplomata in illis locis vicinisque dedisse, quorum cognitione Historia illorum temporum illustratur. Ineptus sit qui conservatione talium Historiae notissimae Monumentorum praesentibus Dominis praejudicium creari arbitretur. Haec potissimum habent usum ad supplendas corrigendasque Genealogias, ad nomina principum, et vitae cujusque tempora designanda, sine quibus Historia confusa et vaga est.

In Historiae Camaldulensis parte posteriore lib. [4.] c. 1. (ubi de origine coenobii carcerum agitur) haec verba reperi:

(1) Anno 1107. praeerat coenobio carcerum Andreas Presbyter, cui Henricus dux Guelfonis *filius Longobardorum legem profitendo dono dedit Donicatum (Signoria) in Clusulella die 14 octobris*.

Si donationis hujus diploma saltem in copia vel exemplo posset haberi, foret nobis gratissimum; vel etiam sequentis:

Sertorius Orsatus Hist. di Padoa all'anno 1140 haec verba habet:

(2) Azo e Folco Marchesi da Este fecero una generosa donatione di beni al Monasterio de' Carceri[,] l'instromento della quale professa l'Ongarello d'averlo veduto.

Manuscriptum quoque Ongarelli, si copia ejus impetrari possit, erit nobis gratissimum, nec dubito apud curiosos Patavinos aut Venetos, vel in vicinia posse impetrari. Nec despero spem ejus Tibi factam impleri posse.

Serenissimus Dux Zellensis mihi dixit Baronem quendam Taffium narrasse sibi extare Bergomi nescio quae Estensium monumenta vel documenta. Fortasse per amicum quendam harum rerum intelligentem in id inquiri poterit, ut principis curiositati satisfiat.

Historia Camaldulensis loco supra dicto haec quoque subjicit:

(3) Anno 1139 Azo Fulco Albertus et Bonifatius Ugonis Marchionis Estensis filii concesserunt coenobio carcerum Aquam fundi villae usque ad Scarduariam, cum jure piscandi etc.

(4) Concesserunt item anno 1163 (dubito de anno hoc) in fossa veteri fluminis Estensis et in Aqua Vigizoli, 8 Cal. Feb. deinde nepotes decimas Gazoli et Vigizoli.

(5) Anno 1189 dedicationi Basilicae Carcerum interfuit Opizo Marchio Estensis, et unum mansum ex suis fundis coenobio donavit.

Ita vides notitiam me habere quinque donationum ab Estensibus Marchionibus Monasterio Carcerum factarum.

Credibile est repertum iri libros copiales Monasterii diplomatum copias continentes ut fieri solet, in quibus haec saltem ex parte reperientur. Quorum copiam nobis fieri desideraremus.

Gratias ago quod non mediocre studium juvandis nobis jam tum institutis inquisitionibus impendere voluisti.

Operae pretium erit Manuscriptum Albertini Mussati quod habuisti in manibus nonnihil conferri cum eo quod edidit Felix Osius. Habeo enim hic librum in folio ab ipso editum, in quo Alb. Mussati vita Imp. Henrici VII. et alia res Patavinas vicinasque spectantia continentur. Quod ideo moneo ne actum agas, suspicor enim Osium hoc ipsum Manuscriptum jam vidisse quemadmodum et Cortusium cum Mussato edidit.

Et in universum moneo, res Estenses post annum 1200 non ita a me quaeri, quoniam ab eo tempore Genealogia Estensis liquida est; cum in antecedentibus nonnihil lateat obscuritatis.

Illmum Dominum Marsilium de Papafava apparet esse antiquitatum patriarum et Historiae studio insignem. Itaque doleo mihi cum Patavii nuper essem nihil de eo innotuisse. Locutus tunc sum cum Domino Comite de Lazaris, item cum R.P. Dotti Bibliothecario Monasterii S. Justinae, studioso et egregie perito Historiarum, quem et rogaveram ut si quid forte ipsi occurreret in Diplomatibus (quae plurima ad manus ejus venire solent) pertinens ad Marchiones Italos post annum 1000 usque ad 1200 vellet nomina Marchionum et data diplomatum annosque annotare. Nam ante annum 1150 Marchiones illi, qui postea Estenses dicti sunt, non solebant tali nomine appellari; sed mos erat vetustis illis temporibus nominare simpliciter Marchiones Comitesve non adjecto loco ditionis.

Cum Patavio jam discessissem ad notitiam meam pervenit: esse ibi Virum Egregium, cui nomen est il Marchesio Gjulio del Pozzo, qui edidit Memorie Heroiche della Contessa Matilde. Cujus librum habeo, et ob eruditionem singularem scriptoris non parvi facio. Contendit vir praeclarus Mathildem illam famosam, non minus quam Estenses, descendere ex Malaspinis. Quodsi etiamnum Patavii vivit, poterit ille fortasse non contemnenda nobis suppeditare. Nescio an vel ipse vel alius amicus aliquid norit de Chronico quodam Manuscripto Leonis Episcopi Comensis, item an reperiatur aliquis, qui habeat aut indicare possit Historiam Manuscriptam Ferrariensem Peregrini Prisciani.

Ego inprimis desiderarem certis argumentis discere quis fuerit Pater Avusque Marchionis Azonis (Estensis familiae), qui fuit maritus Cunigundis Germanae principis, unde suscepit filium Guelfum, qui in Germania regionum matris fuit haeres, et postea factus est dux Bavariae, a quo nostri Brunsvicenses in linea recta masculina descendunt.

Rogo ut de Leone Episcopo Comensi, de Peregrino Prisciano, et de Ongarello (si eum nondum nactus es) inquiri cures per amicos, an obtineri possint, fortasse Dominus Pusterla Bibliothecarius Bibliothecae Mediolanensis Ambrosianae vir doctissimus (ut audio) et humanissimus aliquid de iis suppeditare poterit aliave fortasse Chronica Manuscripta nominare, quibus res Longobardiae ab anno 1000, usque ad annum 1200 illustrentur et Marchiones Italiae qui his duobus seculis in Longobardia floruerunt, possint internosci. Nam quae in libris editis habentur de his rebus, ea ego pleraque jam tum excussi.

Sed quoniam vereor ut tempus tuum patiatur nimium studii his inquisitionibus tribui, sufficiet ut nobis virum quendam doctum curiosumque harum rerum, et degentem in vestris oris invenias, cujus deinde commercio reliqua suppleri possint.

Libros editos quos citas, vidi propemodum omnes; ut Scardeonium, Mussatum, Pignam, Sansovinum, Sardum, Pignorium, Ideam Herois Christiani (cujus autor est P. Gambertus Jesuita). Nondum tamen vidi Historiam Georgii Piloni, nec memini me vidisse Historiam Trevisanam Joh. Bonifacii.

Rogo ut Ottonis Morenae *Historiam Laudensem* ab eodem Osio (qui Mussatum edidit) primum publicatam pro me redimas. Item quae Ulmus et Contelorius scripsere de Historia Pacis Venetiis factae inter Papam Alexandrum III. et Imperatorem Fridericum I. affirmante Ulmo, negante Contelorio Imperatorem a Papa fuisse pedibus calcatum. Ulmum facile invenies apud Typographos; Contelorium non aeque, itaque si non statim occurrit, nolim de eo sis solicitus. Et puto Venetiis non facile repertum iri, quoniam in ea re contra Venetorum mentem scripsit, Ulmus vero pro ipsis. Dn. Mendlin alia quoque habet mihi mittenda. Itaque iis Morenam et Ulmum favore tuo poterit addere, itemque Ongarellum si interim reperietur. Sumtus, ut decet, fideliter reddam per Dn. Mendlinum, ut et, si Petri Pauli Vergerii Manuscriptum Historicum describi nobis cures, id enim vel ob autoris famam non erit indignum haberi. 139. PAUL PELLISSON-FONTANIER AN LEIBNIZ

[ ... ] L'endroit dont vous me demandez des nouvelles, où j'ay pris la sagesse Divine pour fondement de toutes nos connoissances est au premier volume des Reflexions, où je parle de l'authorité du grand nombre, et de la certitude de nos sens fondée uniquement sur ce que nous sommes l'ouvrage d'un ouvrier tout intelligent, et tout bon, sur quoy je m'escris si je m'en souviens bien: O principe tout intelligent et tout bon, non seulement il est certain que vous estes, mais que si vous n'estiez point, nous n'aurions rien de certain. J'avoüe cependant que je suis entré dans cette pensée en lisant il y a plus de 25 ans les meditations metaphysiques de Mons. Des Cartes qui ne disent pas tout à fait la mesme chose, mais en jettent les semences et les fondements.

Reste à vous parler Monsieur d'une chose qui demanderoit un plus long discours, c'est à dire la distinction que vous faites entre la Substance du Corps prise pour tout le Corps in concreto, ou prise in abstracto pour ce qui en fait l'essence, et dont il ne se peut passer. Je vous entends tres bien, la distinction est juste, mesme pour l'Eucharistie dont est question, et je m'en sers dans mon Traitté comme d'un fondement principal, il faut seulement prendre garde Monsieur, pour aller au devant de l'objection que je vous faisois, à bien distinguer entre le principe de l'action qui est ce que vous appellez force, et l'action mesme qui en est l'Effet. Car quant au Principe de l'action dont vous faites la forme substancielle de nos Philosophes, il est unique par sa nature, et par consequent il ne peut estre par sa nature qu'en un seul lieu. Mais pour l'action qui est l'effet de ce principe Elle peut et doit par sa nature se répandre sur plusieurs Lieux. De sorte que si vous ne faites qu'une presence d'Action, ce n'est point une presence reelle de la force qui en est le principe, et si au contraire vous faites une presence reelle de ce principe la difficulté demeure toujours à multiplier cette presence et par là il faut toujours revenir au Miracle et à l'explication de l'Eglise Catholique, qui est une diversité de presence, l'une naturelle toujours unique, l'autre surnaturelle qui se multiplie d'une maniere que la foy conçoit plus aisement que la raison ne l'explique. Je ne scay si je me seray fait assez entendre dans ce peu de mots, je sçay seulement que je seray fort aise de profiter de vos lumieres, en tout ce qui sera conforme à la Doctrine de l'Eglise.

Quant à Calvin c'est un Prothée qu'on ne peut tenir, on diroit souvent qu'il ne sçait ce qu'il veut, ni ce qu'il dit. Mais enfin j'ay déja prouvé, et prouveray encore qu'il establit une action tres reelle de la substance du Corps de Nostre Seigneur sur nos Ames qui ne consiste point en la seule foy et en la seule pensée, quoy que la foy et la pensée en soient les Instrumens, et c'est ce qu'il appelle souvent Manducation reelle et substancielle, par où vous voyez Monsieur, que si vous n'establissiez qu'une presence d'action, et non pas une presence du principe de l'action que vous appellez force, vous seriez entierement d'accord avec luy. [ ... ]