Series II Band 2 · No. 134.

LEIBNIZ AN VEIT LUDWIG VON SECKENDORFF

Hannover, 27. Dezember 1691 (6. Januar 1692). [147.]

Latin

[ ... ] Sed ut de ipso argumento aliquid dicam, visus es profecto resuscitasse nobis, et totum quantus est reddidisse Lutherum, in vitia hominum et Ecclesiae dehonestamenta ­tonantem; et cum antea vis verborum ejus, quam Erasmus apud Te Magicam appellat fere intra Germanicae linguae fines staret, tu transfusam in Latinum sermonem et publicam et durabilem fecisti, et monumentum erexisti viro post illud quod ipse sibi fecit maximum; idque Tibi consilium fuisse puto in illis felicissimis excerptis tuis plerorumque Lutheri librorum, ut scilicet detracto multo cortice, quicquid in illis pulcherrimum est, intextum Historiae tuae facilius perennaret. Quanquam autem non dissimulaveris pro candore tuo, si quid humani passus est excusationem tamen ex ipsa rerum serie omni apologia potiorem dedisti. Nunquam profecto major apparuit Lutherus; et tunc quoque cum aliqua vellemus moderatius fecisse mox nostra pene ipsi judicia damnamus, ubi explicantem sese in historia tua fatorum ordinem intuemur. Solent magnae dotes aliqua vitiorum vicinia inumbratae in rebus gerendis purae sed mediocri virtuti praestare, et heroum etiam erroribus non tam venia, quam veneratio ab hominibus parata est. Si non errasset fecerat ille minus. Ego quicquid providentiae placuit, optimum judico. Et qui fortasse illis temporibus, cum nondum intelligerentur consilia Dei, inter Lutherum et Erasmum haesissem, agnosco ex successu fortibus remediis opus fuisse. Nec dubium est Lutheri beneficia etiam ad hostes Viri manasse. Multa in melius pudore vel aemulatione mutarunt. Non contemnenda pars Doctorum Romanae Ecclesiae doctrinam ejus de gratia et liberi arbitrii viribus hodie tuetur, quam ipse capitalem putabat. Et quicunque secundum illam Staupitii vocem, qua se Lutherus excitatum scripsit in caritate vera, seu divino amore vim omnem verae poenitentiae conversionis, justificationis, renovationis, bonorum denique operum collocant, quid aliud quam illam fidem vivam designant, Protestantibus non tam in intellectu quam voluntate collocatam, hoc est fiduciam filialem ex immensa bonitate Dei et collatis per filium beneficiis conceptam et obediendi ardore efficacem. His salvis caetera ipse Lutherus tolerabiliora judicabat, etsi pro temporibus variaverit. Et res eo mihi redactae videntur, in hac luce seculi, nisi nova barbaries ingruerit, ut non sit amplius magnopere de oppressione veritatis metuendum. Fortasse ubi Reformatos omnes Gallia expulerit ipsa Gallia reformata fiet, non nomine, sed re. Quam temperare incipiant dogmata, nemo Te rectius novit, versatissimo in scriptis doctissimorum ejus gentis Virorum. Diffundi lumen in Italiam et contagio quodam serpere studium purioris antiquitatis in nupero itinere didici, et Romae adeo laudabili Cardinalis Barbadici consilio instituuntur statis temporibus collationes eruditorum Virorum in ipso Collegio propagandae fidei, quibus aliquoties affui ipse, invitantibus amicis, et si sic pergitur messem aliquam non poenitendam ex hac semente expecto; ut de mysticorum studio non dicam vocantium homines a Creaturis ad Deum, quibus etiam post oppressos Quietistas, suus in Romana Ecclesia honos manet. Denique ita sentio, si major esset communicatio facilius illas gentes lucem recepturas, quam nostros populos ad tenebras redituros. Sed haec quidem Deo curae erunt, nos interim gratulari debemus Ecclesiae quod res omnium in ea inde a Constantini M. temporibus gestarum maxima, digne tandem et plene scripta est. Habeo Von Habeo bis fruamur Anstreichung am Rande, wohl von der Hand von Seckendorffs. tamen (ut ingenuitatem meam videas) quod in tuo opere desiderem, aut potius, quod in eo non desiderassem. Quid illud inquies? Meinburgium inquam, qui profecto melius exulasset, Scriptor futilis aut potius exscriptor, indignus quem Tu refutares, hujus libellum velut basin substernere moli tuae erat Gigantem Pygmaei humeris imponere, et panno lacero aurum et purpuram intexere. Sed in gratiam cum homine redeo, quoties cogito nos ejus reptili conatui incomparabile opus tuum debere. Protestantium erit publico consilio dare operam, ut reliqua Ecclesiae Reformatae Historia pari saltem apparatu et fide (nam caeteras operis tui dotes quis alius promitteret) pertexatur. Quod utinam fiat sub oculis tuis et per viros a Te lectos et instructos. Ut otio etiam illo fruamur quod post exhaustum tantum laborem non magis Tibi ac Valetudini quam Reipublicae debes, cujus interest conservari insignes Viros. Meum certe Votum est, non nunc demum solenni consuetudine exeuntis anni natum sed perpetuum, ut longissimis adhuc temporibus te valente ac florente fruamur. [ ... ]