LatinNitschium nostrum professorem Matheseos Giessensem factum video. Suscepit ille in
se, praestatque utilissimam Germaniae nostrae diurnalis Gallici versionem. Audio Germanos
aliquot, nescio quam, similem societatem moliri: qui nisi iisdem dotibus ab ingenio aut fortuna
instructi sunt, optandum est, eos quiescere potius, quam rhapsodiis quibusdam patriae dedecori,
exteris irrisui esse.
Sed nec Gallorum reptiles conatus Anglicanae sublimitati conferri merentur. Copia mihi
facta est literarum secretarii societatis Anglicanae regiae ad popularem quendam in Germania
suum, quibus novissimae meditationes continentur; promittunturque ea velut publico nomine,
quae si vera sunt, seculo gratulandum est. Polygraphia Wilkenii universalis: Quadratura
circuli Jac. Gregorii, Scoti, perfecta: Brounkeri quadratura hyperbolae perfecta, et reperta
nonnulla anatomica Loweri, Willisii, etc. quae omitto. Si ita pergitur, habebimus propediem
philosophiam ad usum generis humani reformatam.
Neque ea res Aristotelis placitis oberit quicquam. Satis ostendit Raey in clave philosophiae
naturalis, tenebras Aristotelis a scholastico fumo esse, Aristotelem ipsum Galilaeo,
Bacono, Gassendo, Hobbesio, Cartesio, Digbaeo mire conformari. Quid enim aliud Aristoteli
materia prima est, quam iners moles sine motu, et per consequens, si omnia plena sunt, sine
figura? Motus materiae ab intelligentia est, id est, Deo; figura a complexione motuum orta,
ipsam partium dispositionem complectitur, quam nihil prohibet, intimam primamque corporis
formam appellare. Haec forma educitur e potentia materiae. Phrasis enim haec, dura vulgo visa,
positis his principiis facile explicatur. Formam enim educi ex potentia materiae, nihil aliud est,
quam ex hoc materiae motu, ex hoc partium situ, hanc totius figuram oriri: v.g. ex unione
duorum triangulorum, a et ∇ b, et ex potentia materiae eorum ad contactum mutuum per
motum, educitur forma quadrati □ c. Hinc et patet, formam esse divisibilem, et totum in toto,
produci in momento[,] esse fontem affectionum, seu qualitatum sensibilium: quae qualitates
sensibiles ita se habent ad formam ipsius rei, uti se habet ad ipsum urbis situm varietas
apparentiarum, quae mutato intuentis situ multipliciter variantur. Visus enim ad rem videtur se
habere, ut is, qui ex summa turri urbem despicit: auditus est similis in eodem plano extrinsecus
intuenti. Tactus eum refert, qui plateas urbis perreptando cominus tentat. Ita explicatur Soneri
quoque non inepta sententia, qui accidentia a re, solo ad sentientem respectu discriminabat,
quod demtis primis illis, magnitudine, figura et motu, verissimum. His ita positis, possunt simul
et omnes veterum termini, et recentiorum contemplationes tolerari. Neque enim absurdum est,
intimam partium figuram dici formam substantialem: nihil enim in rebus corporeis figura prius,
simplicius, et a materia abstractius cogitando consequi licet. Ipse Aristoteles tà mauhmatikà,
i. e. spatium, seu determinationem ejus, figuram, substantiam esse admisit, idque vel eo
argumento, quod circa haec objecta versatur Geometria, post Metaphysicam perfectissima
scientiarum. Objectum autem scientiae, ipsius Aristotelis decretis, substantia est. Si igitur
figura substantiale quiddam est, si ad corpus pertinens, si denique a materia reapse distincta,
quid aliud, quam forma substantialis erit? Immo spatium ipso pene corpore est substantialius.
Nam sublato corpore manet spatium et dimensio ejus, quod nullo alio corpore succedente
vacuum dicitur, non contra sublato spatio manet corpus. Praeterea ex hac corporis ac formae
substantialis notione non solum spes est, posse paullatim in essentiam corporum penetrari, de
quo scholastici desperare nos jubent, sed et evidenter ac mathematice demonstrari potest,
necessitas motoris incorporei. Cum enim corpus nihil aliud sit, quam materia et figura, et vero
nec ex materia nec figura intelligi possit caussa motus: necesse est, caussam motus esse extra
corpus. Cumque extra corpus nihil sit cogitabile, praeter ens cogitans, seu mentem, erit mens
caussa motus. Mens autem universi rectrix est Deus. Sin vero admittimus in corporibus, nescio
quas, formas substantiales incorporeas, ac quasi spirituales, quarum ope corpus ipsum se
movere possit, quarum ope lapis tendat deorsum, ignis sursum, plantae crescant, animalia
currant sponte sua, nullo extra se incorporeo impulsore: praecludemus ipsi nobis demonstrandi
Dei viam aptissimam, ac ruet praeclarum illud theorema Aristotelis: quicquid movetur, habet
caussam motus extra se, cujus scalis ipse quoque ad primum motorem enixus est. Sed quo
feror? quid haec ad Te, clarissime Vir, qui semper ea rectitudine judicii usus es, ut nec res a
recentioribus inventas repudiares, nec tamen terminos veterum innoxios, et, si recte explicentur,
aptissimos in exilium pelli aequo animo ferres? Impulit me, provexitque longius, nec sentientem,
Anglicae societatis mentio. Ego vero tuam de his omnibus sententiam discere malim.
Francof. 6 Cal. Octobr. 1668.