Series II Band 1 · No. 53.

LEIBNIZ AN JOHANNES HEVELIUS

Frankfurt, 3. Mai 1671.

Latin

Vir Amplme et Celeberrime.

Si cultum quo Te prosequor apud Te exposuero, rem et parum Tibi gratam fecero, et cum omnibus communem. Faciam ergo quod non omnes: sistam nimirum aliquid judicio Tuo, quod ipsos Anglos, Gallos, Italos, tanti facere constat: audacter utique, sed humanitas Tua minuit temeritatem meam. Videbis Hypothesin quandam paradoxam, brevem certe claramque omnium phaenomenorum causam repetentem, ipsius etiam directionis Magneticae, a circulatione aetheris cum luce, quam hactenus supposuit, quod sciam nemo. Magno me beneficio affeceris, si Tuum, si Amplmi Behmii, si aliorum amicorum judicia uberrima significaveris, si aliorum egregiorum conatuum inventorumque participem feceris. Si quid vicissim in his locis curandum mihi impones, summam promtitudinem senties. Vellem nosse, quid sentias de Vaticinatione Philosophica quam dedit Henr. Bondius, si bene memini, Anglus eruditus qui declinationes Magneticas futurorum annorum ex Hypothesi sua praedixit. Cum jam elapsi sint aliquot anni nosse opto an cogitatis responderit eventus. P. Grandamicus S.J. (ut habet in arte Magnetica editionis Romanae novissimae P. Kircher) observavit in magnete terrellae forma elaborato, ipso polo suo suberi libratili imposito, sine omni declinatione meridianum quendam certum, perpetuo obverti meridiano loci. De quo quid vos judicetis resciscere valde desidero. Vellem de ejus successu edoceri, ad Hypotheses meas magneticas perficiendas. Quemadmodum et quid de inclinatione acus magneticae, poli elevationem Gilberto et Kirchero referentibus monstrante, sentiatis. Vale faveque

Vir Amplme et Celeberrime Cultori Tuo Gottfredo Guilielmo Leibnitio J.U.D.

Francofurti 3. Maji styl. novi 1671. et Consiliario Moguntino.

P. S. Si responso me dignaris, id Dn. Wachtler curabit et Dⁿo Zunnero Bibliopolae Francofurtensi tradet, is mittet mihi.

Amplmo Hevelio Reipublicae Dantiscanae Senatori. Danzig.