LatinVir Nobilissime et Consultissime Fautor et Amice Honoratissime.
Quanquam Auf Bl. 10 ro eine Bemerkung von Leibniz' Hand: Lana, Du Sonius, Ottius, Titelius, Wrennus dioptricam mechanicam perficere conantur. gratissimae fuere literae Tuae, gratiores tamen hoc eas reddidit, quod ab
Illustrissimo Boineburgio seculi nostri ornamento mihi sint allatae. Ita enim dedere ansam, ut,
quam olim, Te ipso procurante, Illustrissimo Viro declaravi devotionem, mediantibus literis
Tuis declarare denuo potuerim. Adeo Tibi soli debeo, quod Tanto Viro non ignorer. Sed porro
mirum quantum de me demerereris, si Gallorum Ephemerides Anni 1670. mihi communicares.
Memini enim Te mentionem illarum in Epistola quadam facere, et succincta dare Excerpta
illorum, quae ibi habentur notatu digna. In eo enim sum, ut proximis Nundinis edatur Versio
Anni 69. Quae cum mole sit exigua, igitur commodissime Annus 70. adjungi posset. Est
quidem qui Exemplar Gallicum mihi procurabit, sed instantibus demum nundinis. Redderem
utique eas non sine magna gratiarum actione. Disputationem Opticam transmitterem hac quidem
vice, nisi forte Cursori publico fiat molestia, mittam tamen, quamprimum commoda
obtulerit sese occasio. In Mechanicis nunc occupor, quae et forte edentur, siquidem sit, qui
impensas ferre velit. Dn. Weigelius in Hydraulico invento laborat, tali quidem, ut Siphones
(Ventil) sint extra canalem. Varenii quoque Geographiam integritati suae restituo, suppletis iis
quae injuria nescio qua et figurarum absentia et lacunis non unis egregium Autorem mutilum
reddidere. Et in hisce aliisque tempus tantum non inutiliter tero.
De Optico illo quae
scribis inversa credo se
ratione habent, ita ut
plana polita si faciunt
obtusum ^#(kl)lum, pauciores,
sin acutum plures repraesentent
imagines, uti et
experientia testata est,
siquidem recte recordor.
Nam et ipse specula illa
vidi. Quod si ergo ita est,
ratio est in promptu propter
reflexionem imaginis,
ita ^#(KL)lo talibus planis objecto figura laris apparet, siquidem plana obtuse aperiantur, porro si
magis ad se accedunt plana, repraesentatur pentagonum, si adhuc magis, heptagonum etc.
praeter imaginem quae in junctura videtur directo radio. Posui vero locum imaginis in ipsam
superficiem in figura quod quidem faciendum non esset, siquidem accurate schema depingendum
foret, secundum ea quae tradunt Optici de loco imaginis. Nihil vero ad multitudinem
imaginum monstrandam id refert. De lentibus Hyperbolicis alio tempore scribam, jam eo
intercludor. Interim vale faveque
Vir Nobilissime et Consultissime Tuo L. Frid. Nitzschio.
Giessae d. 8. Febr. st. v. 1671.
P. S. Ergone Geislerus Invitatorias ad nuptias misit? Quid vero Tu et ego facimus? Scilicet
philosophamur. Vale.
A Monsieur Monsieur Leibnuz Conseiller de Son Altesse Electorale de Mayence. à
Mayence.