Series II Band 1 · No. 209.
LEIBNIZ AN PIERRE DANIEL HUET
Hannover, 1. (11.) August 1679. [203.]
Amplissimo Viro Petro Danieli Huetio
S.P.D. Gothofredus Guilielmus Leibnitius.
Valde dolui literas meas et male et sero ad Te perlatas esse, eoque magis bonitatem tuam agnosco, qui non incondite tantum scriptis, sed et nihil amplius ad rem pertinentibus humanissime respondisti: nam de opere Tuo velut edendo loquebantur cum tamen prodiisset dudum, quo tempore Tibi redditae sunt.
Ipsum opus mature perlatum est ad Serenissimum Principem meum: ita enim rem institueram, ut neminem facile ante nos in Germania id nactum putem, idque non meo tantum studio, sed et ipsius principis jussu, qui miro ejus videndi desiderio dudum flagrabat.
Et sane accepti libri potissima inspexit ipse, reliqua mihi majore studio legenda delegavit: neque ulla unquam mandata jucundius implevi. Quantus enim illic, Di boni thesaurus eruditionis, quae colligendi pariter atque ordinandi felicitas. Ea enim est ubertas rerum, ut materiam a multis annis comportasse videaris: ea porro est omnium ex se sponte nascentium conjunctio, ut uno quasi animi impetu, solo memoriae subsidio scripta videri possint. Reliquisti certe opus immortale, magnoque consilio invenisti, in quo partam tot vigiliis doctrinam pulcherrime collocares.
Summam rei, quod Prophetiae in Jesu Christo sint impletae, satis a Te ostensam arbitror. Profecto enim vix fieri casu potuisse videtur, ut omnia tam mirifice consentiant. Sane mihi cui dubium nullum est, omnia a summa quadam providentia administrari, divino quodam consilio factum videtur ut christiana religio, cujus tam sancta sunt praecepta, tot notis plane admirandis designaretur.
Neque etiam diffiteor eandem Providentiam spectari in conservatione Ecclesiae Catholicae: itaque (ut ad postremam literarum tuarum partem veniam) ausim dicere me pariter atque alios multos in ea esse, quoniam per nos non stat quo minus cum aliis communicemus, qui si nos repellunt, aut conditiones exigunt quas praestare non est in potestate, vides ipse pro moderatione Tua, nihil imputari nobis posse.
Eam tamen nunc agnoscere mihi videor temporum felicitatem ut pene sperem aliquam iniri posse concordiae rationem, et honorificam Romanae Ecclesiae, et caeteris minime gravem: neque id temere judico, novi enim multos omnium partium egregios viros; nulla autem Germaniae regio est, in qua majore moderatione ac judicio tractentur controversiae religionis quam in ditione Brunsvico-Luneburgensi. Et cum Principes ipsi, qui nunc rerum potiuntur, sint sine exemplo sapientissimi, Dominusque meus imprimis caeteris animi et fortunae dotibus insolitam eruditionem ac rerum judicium adjunxerit, atque haec inprimis studia magna voluptate tractet: hinc tantas rerum gerendarum occasiones cogitanti mihi, negligentia aut animus saepe eorum culpandus videtur, ad quos Ecclesiasticarum rerum cura pertinet. Nunc autem cum Pontificem Romanum Innocentium XI a sanctitate vitae, et praeclara voluntate, et sapientia laudari audio, rursus in spem aliquam erigor. Accedit Augustissimi Caesaris ardentissima pietas et maximi Regis virtus summa. Itaque aut nunc fiet aliquid, aut si occasiones perdemus, vereor, ne publica gaudia adhuc in aliquot secula differantur.
Quare Te quoque opto etiam in hoc negotio consilia jungere cum illustrissimo Episcopo Condomensi, quandoquidem Rex Sapientissimus vos in ejus curae communionem vocavit, quae ipsi inter primas regni fuit, qua nunc cum summa laude propemodum perfuncti estis.
Obtulit se mihi nuper occasio qua illustrissimo Episcopo innotescerem, itaque ut me illi porro commendes rogo; ac Tibi quoque habeas commendatum.
In Geometria (nam et de his quaeris) dudum absolveram opus, quod amicis alicujus momenti visum est. Appello Quadraturam Arithmeticam, cujus corollarium est Trigonometria quae sine Tabulis quantavis exactitudine perfici possit. Ita tollitur tandem ingens defectus Geometriae, nam Problemata multa hactenus absolvi nequeunt, nisi liber Tabularum sit ad manus; quod in itineribus inprimis et saepe alias, non est in potestate. Manuscriptum Parisiis edendum reliqui, sed obiit qui curam ejus gerere debebat: ita hactenus jacuit liber: spero tamen resumi posse. Sed haec quidem minuta sunt. Vestra enim maxima in Rempublicam et Ecclesiam merita Ego saltem agnoscere ac colere didici. Vale. Dabam Hannoverae ipsis Cal. Aug. M.D.C.LXXIX.